About Report a problem

Menu

livelarius

LIVELARIUS
, vel
Livellarius
, Emphyteuta, qui sub emphyteusi possidet, Ital. Livellario. Decreta Placent. ad calcem stat. fol. 88. v° : Item judex ecclesiasticus ad quem spectat, possit cognoscere contra emphiteutas, Livelarios, massarios et fictabiles ecclesiarum, etc. Pensionarius, Livellarius, vel superficiarius, etc. in Stat. Genuæ lib. 1. cap. 34. pag. 61. v°. Vide Libellus.
Livellarius
, Idem quod Libellarius, Emphyteuticus. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 69. ex Cod. reg. 4620 : Res aliqua quæ vendi contigerit,... non sit nec esse intelligatur libera a servitute seu servitutibus, quibus subjacebat ante ipsam venditionem, et intelligatur etiam res Livellaria subjacere servituti. Stat. Vercell. lib. 3. pag. 85. r° : Si concessa vel investita fuerit in perpetuum, vel Livellario nomine de novem annis in novem annos, etc. Vide mox Livellus 2.

Saved

Recent