About
Menu

lucratura

LUCRATURA
, Redditus terræ Lucrabilis seu cultæ. Charta ann. 1185. ex Tabulario Corbeiensi : Inter nos et quendam Andream de Popincort querela vertebatur super Lucratura totius terræ nostræ, quam ibidem habemus ; dicebat enim prædictus Andreas medietatem illius Lucraturæ, hereditario jure, se tenere debere.
Lucriducere
, Lucro apponere, in lucro deputare ; Tertulliano lib. 5. adv. Marc. cap. 20.
Lucrificare
, Lucrifacere. Paulus factus omnibus omnia, ut omnes Lucrificaret, apud eumdem Tertullianum de Præscript. cap. 24.
Lucrihabitus
, Qui victus est et manus dedit. Lucrihabita anima, Tertulliano de Corona militis cap. 11.

Saved

Recent