About Report a problem

Menu

maderia

MADERIA
, Eadem notione, in Charta ann. 1181. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 495 : Concedo... ut scindatis et cortetis omni tempore ligna et Maderiam sufficienter in nemoribus regiis ad vestros proprios usus. Occurrit rursum apud eumdem Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783.
MADERIA
, Idem videtur quod infra Maeria 4. Charta ann. 1066. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 290 : Ecclesias vero et redditus ecclesiæ illi traditas distinctis nominibus notare deliberavimus,... molendinum unum et totius villæ Maderiam, etc. Madier vero est Cratitius paries, in Charta ann. 1405. tom. 2. Probat. Hist. Brit. col. 766.

Saved

Recent