About
Menu

magdalium

MAGDALIUM
, Seplasiariorum officinis nota vox : Magdaliones enim hodieque vocant teretes cylindros, in quos composita emplastra redigere solent. Vox Hebraicæ originis, Migdal enim et Migdol, turris, quæ est plerumque figuræ cylindricæ. Marcellus Empiric. cap. 20. extremo : Cætera vino optimo madefacta simul in mortario colliges, ex quibus trochisci vel Magdaliæ fient. Alexander Iatrosoph. lib. 1. Passion. : Iterum cum vino teres, et Magdalia facies. Perperam edit. Mandasia, apud Plinium Medic. lib. 1. cap. 6.
Medicis μαγδαλία est ipsum medicamentum, in pastili figuram formatum : sic enim Galenus μαγίδα apud Hippocratem interpretatur τότε οἶον μάγμα, καὶ φύραμα, καὶ τὴν χειροπλήθη μαγδαλίαν. Ita vero dictum a forma mollioris ex pane pulpæ, qua manus abstergebant veteres, et postea canibus devorandam projiciebant, quam μαγδαλίαν et ἀπομαγδαλίαν appellabant Græci : quæ voces occurrunt hac notione apud Athen. l. 4. et 9. Aristoph. Plutarch. Eustath. Polluc. et alios. Hesychius : Ἀννάδες, αἱ ἀπὸ μαγδαλιᾶς. V. Tzetzem chil. 13. cap. 476.
Magdaleo
. Matth. Sylvaticus : Et ex eo formantur pillulæ vel Magdaleones parvuli, etc.
Magdaleon d'entract, apud Rabelais. lib. 1. cap. 11. Vide ibi notam D. Duchat.
Magdaliolum
, diminutivum a Magdalium. Avitus Viennensis Episc. Epist. 78 : Præterea Magdaliola illa, quæ promisistis, posco, ut cum observationis breviculo dirigi jubeatis. Solent quippe seplasiarii ejusmodi vasculis breves indiculos affigere, qui, qua observatione singulis uti oporteat, indicant.

Saved

Recent