About
Menu

marchum

MARCHUM
, Idem quod Marca, Pondus. Charta ann. 1347. apud Rymer. tom. 5. pag. 571 : Quindecim milia marcarum sterlingorum argenti, ad commune Marchum Angliæ. Ubi videtur esse pondus regale, quo cetera pondera probantur. Occurrit etiam in Statut. Astens. cap. 11. pag. 17.
Charta Guid. episc. Clarom. pro villis Biliomi et S. Lupi ann. 1281. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 1 : Qui libra propria falsa, vel Marcho proprio falso vendiderit et convictus fuerit, sexaginta solidos componet. Vide supra Marchius.

Saved

Recent