About
Menu

marchiones

MARCHIONES
, Marchiæ, ut videtur, incolæ, seu Marchiani milites. Est autem Marchia, limes Angliæ proxime Walliam, hodie The Marches. Radulphus de Diceto in Imag. Hist. ann. 1173 : Receptus est intra burgum Marchionum catervis, Brebantinorum cohortibus faciem suam præcedentibus. Et mox : Brebantinis et Marchionibus in direptionem cesserunt. Eorum præterea meminit ann. 1174. et 1187. pag. 576. 579. et 639. ubi : Infinitum Anglorum, Marchionum, Walensium et Armoricanorum congregavit exercitum. Marchisii appellantur a Matthæo Parisio, ann. 1244. pag. 431. et ann. 1238. pag. 660. Atque ii præcipua militiæ laude et exercitatione præcellebant, maxime propter continua bella, quibus cum vicinis Wallensibus conflictabantur, cum fere semper eorum incursus retundere necesse haberent.
Marchiones
, Marchisenses. Vide Moneta Comitum Marchiæ, in Moneta Baronum.

Saved

Recent