maritimae
Causa igitur incœpta, cum ad id ventum esset, ut jam dictus Præpositus hanc in Maritimis nostris esse consuetudinem affirmaret, ut quamdiu Comitis servientes salem justo pretio vellent emere, etc.Rogerus Hoveden. pag. 661 :
Tota vero Maritima, qua itur ad Cayphas, Pisani castra metati sunt, etc.Vide tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 278. Gesta Innocentii III. PP. pag. 142. Chronicon Petri IV. Regis Arag. initio, etc. Etiamnum hodie in Pictonibus
les Marennesdicuntur agri ad Oceani littora, in quibus exstant salinæ :
MaremmaItali,
MaresmeCatalani dicunt, unde
Banyuls de Maresme, locus dictus in Ruscinonensi Comitatu, haud procul a Caucoliberi, apud Andream Boschum lib. 1.
des Titols de honor de Catalunyacap. 26. Quibus addo hæc ex Charta Caroli Majoris domus, apud Willelmum Hedam in Hist. Episcopor. Trajectens. pag. 217. 1. Edit. :
Idcirco trado... in loco nuncupato Marithime, ubi castrum fuit, etc.
Marage, Eadem notione, usurpat MS. :
Une fille a mout gente qui est de haut parage, Celle te veut donner o riche mariage, Dezore vers la mer tout le pais Marage.