masculi
Masculina pecunia. Monetæ species. Goffridus Vindocin.
Quod si trecentos solidos Pictavensium Masculorum vobis daret, etc.Charta ann. 1081. ex Tabulariis Angeriacensi et S. Stephani Lemovicensi :
Solidi ejusdem monetæ Masculinæ.Paulo ante :
Solidi nummorum Pictavinorum.Ubi
Masculi Pictavenses, sunt eæ minusculæ monetæ, quas vulgo
Mailles Poitevines, Pitas Pictavinas, de quibus agimus suis locis : ita ut Scriptores et Notarii ejusce ætatis vocem
Mailleper
masculusextulerint, quod
masle, vel
male, id apud Latinos sonet. Vide Dissertat. nostram de Imperatorum CPolit. nummis n. 102. et 103.