About
Menu

massum

MASSUM
, Ludus ad massa, nostris Jeu de mail. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 195 : Quadrellos, sagittamina et virgas Sardorum in civitatem Lucanam projici fecimus (ex quibus supra muros, et in civitate ipsa plures fuerunt lethifere sauciati ;) ludum ad Massa, scutum et alia jucunda tripudia fieri, etc.
MASSUM
, ut Massa 5. Item et super medietate cujusquam Massi, Gallice Matz, tam terrarum, brueriarum, etc. Quod quidem Massum tenet, etc. in Terrear. Ms. S. Maurit. in Foresio ann. 1474. Vide supra Massa 5.

Saved

Recent