matutini
In diebus festis ad Matutinum sex antiphonæ binis psalmis explicentur.Infra :
Cur ad Matutinum non itemque vel duodecim explicentur ?Zachæus lib. 3. Consult. cap. 3. de Monachis :
Nunquam præterea diei falluntur adventu, sed strenuos semper fallentis auroræ tempus exsuscitat, atque offerendas Deo Laudes devotio Matutina compellit.
Mansionarius illius ecclesiæ.... cum surrexisset, ut sonaret Matutinum, illum cereum minime reperit.
Matutinumseu
Matutinospost Mabillonium hic observare juvat. Apud plerosque veterum, cum eo nomine in plurali numero utuntur, illam ecclesiastici officii partem significat, quam
Laudesappellamus. Ita SS. Benedictus, Aurelianus, et Isidorus in Regulis suis
Matutinorumvocem usurpant. Cassiano pro
Laudibusitidem usurpatur, et lib. 1. Institut. cap. 4. in singulari pro officio
Primæ. Alii vero hac voce significant nocturnas preces, quæ duplicis generis distinguntur : aliæ
Vigiliæin solemnioribus festis usitatæ, sic dictæ, quod ab ineunte, aut certe a media nocte circiter initium ducerent : aliæ
Matutinæin profestis et Dominicis, quibus tardius nocturnæ preces persolvebantur. Hoc postremo significatu
Matutinumsumitur in Concil. Turon. laudato, atque in Venetensi ann. 465. can. 14 :
Ut clerici qui in civitate fuerint, Matutinis hymnis intersint.In duplici notione Gregorius Turon.
Matutinasnon raro appellat : pro
Laudibusin lib. 1. de Mirac. S. Martini cap. 33 :
Mane autem facto, signo ad Matutinas commoto, reversi sumus dormitum ;pro
Vigiliisin lib. de Vitis Patrum cap. 8 :
Quodam autem mane cum surrexisset ad Matutinas S. Nicetius, exspectatis duabus antiphonis ingressus est in sacrarium ; ubi dum resideret, Diaconus responsorium Psalmum canere cœpit.
Mariæ. Hugo Flaviniac. ann. 961. pag. 135 :
Qui tunc forte solo prostratus Matutinarium beatæ Virginis decantabat cursum.Unde liquet officium B. V. in Ecclesia perantiquum.