misterium
Ministerium, vulgo
Notum facio quod ego nihil hæreditatis habeo... in ministeriis de pistrino Fiscanensi, videlicet in custodia hostii ejusdem pistrini, nec in Misterio quarti breatorii quod Abbas dcdit mihi pro servitio meo ad vitam meam. Misteria, æ,in Monastico Anglicano tom. 4. pag. 102.
Statuimus quod nullus de civitate cujuscumque Misterii sit tenens operatorium, etc.
Ac quidam alii operarii lanarum ac pannorum... pro lanis ibidem operandis, et Mistera alias sua in eodem regno exercenda.... et lanas operando, et Misteram suam alias exercendo, etc.
Penisq. consueverant, opus hujusmodi Misterii facere non verentes, etc.Ubi legendum videtur,
Pejus quam consueverant. Lit. Phil. VI. ann. 1334. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 1 :
Establissons par la teneur de ces présentes lettres que en nostredite ville de Hellebeke soit dores-enavant fait tout mestier et Mistere de drapperie, qui plus profitablement y pourra estre fait, tant de filler, tressir, fouler, laner et taindre, comme de toutes autres choses, qui à Mistere de drapperie appartient.Hinc
Mistement, pro Artificiose, vulgo
Omnia Misteria textorum debent quodlibetNostrisxii. den. Comiti ; et illa de sago et tapetisvi. den....... Si aliquis homo haberetxx. Misteria ad texandum pannos, deberet quodlibet summam supradictam, scilicet de Misterio sago et tapetis vi. den. et de Misterio ad pannosxii. den.
Mistere, pro Opificium, Gall.
Ung jour en la chambre son pere Fist une estoile et ung Mistere De soie et d'or moult soubtilmant.
Officium. Charta Philippi Pulcri Franc. Regis in Bullario Fontanell. fol. 39 :
Damus et in hæreditatem concedimus redditus avenarum, garbarum bladi, tortellarum, gallinarum et ovorum quos et quas ratione Misterii Soriamnaire in foresta Brotonne, etc.Vide Ministerium.
Sciatis me concessisse... Odoino de Mala palude servienti meo totum suum Misterium de mea panetaria,... et volo et confirmo quod in curia mea habeat... quatuor fercula, unum ex magnis et duo ex militibus et unum dispensabile. Mistere,pro
Ministere, in Prol. ad Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 154.
Feria vj. vigilia Domini fit totum Misterium sicut prædiximus.Ibid. ubi de officio Tenebr. :
In his tribus diebus provideant mansionarii ut tot ad Tenebras accendant luminaria, quot finienda sunt Misteria, scilicet antiphonæ, psalmi, versus, lectiones, responsoria, versus, et quot finientur, tot extinguantur.Stat. ant. Florent. lib. 5. cap. 77. ex Cod. reg. 4621 :
Nullus de magnatibus... habens guerram sive inimicitiam patentem, audeat.... ire ad aliquam invitatam..... pro aliquo defuncto, vel ad exequias alicujus defuncti,... seu pro Misterio alicujus mortui.Vide supra Mestitia.
Donum suum super altare S. Joannis per quoddam pargamenum posuerunt, recapitulato ex ordine toto Misterio superius comprehenso.Ibid. fol. 141. r°. :
Rainaldus et frater ejus Macaris dederunt S. Joanni in marisco Yviæ salinam unam,..... cum omni Misterio et maracione.Stat. Cadubr. lib. 2. cap. 126 :
Ordinamus quod aliquis terrigena vel forensis non sit ausus..... in nemoribus Cadubrii... lignamen aliquod incidere.... pro carbono nec pro alio Misterio faciendo.Vide Maracio et supra in Ministerium.