monasteria
Inter Cœnobium et Monasterium ita distinguit Cassianus, quod Monasterium possit etiam unius Monachi habitatio nuncupari : Cœnobium autem non nisi plurimorum.
Moster, in Charta ann. 1266. ex Chartul. Campan. fol. 403.
Abbates per Cœnobia, vel, ut hoc tempore nuncupantur,Monasteria, tales constituantur, etc.
Ad latera vero ipsius basilicæ Monasteria parva subjunxit, quæ omnia novis tessellis auratis, simulque promiscuis aliis calci infixis mirabiliter apparent... Monasteria vero parte virorum, etc.Vide Observationes ad vitas S. Joh. Angelopti et Joh. II. ibid. pag. 70. et seq. ubi hi S. Paulini versus referuntur quibus hæc sententia mire confirmatur :
Cellula de multis, quæ per latera undique magnis Adpositæ tectis præbent secura sepultis Hospitia.
Διπλᾶ δὲ μοναστήρια εἶπον τινὲς λέγεσθαι, οὐ τὰ ἔχοντα ἐν ταυτῷ καὶ ἄνδρας καἰ γυναῖκας, ἀλλὰ τὸ πλησίον καὶ ἡνῳμένως κτισθέντα, καὶ λογιζόμενα ἕν ὡσανεῖ διὰ τὴν πολλὴν ἑνότητα.Adde Zonaram ad cap. 20. Synodi VI. Jul. Anteces. Const. 115. cap. 483 :
In nullo loco Monachos et Monachas permittimus unum Monasterium habere : sed nec ea quæ duplicia vocant, etc.S. Eulogius lib. 3. Memorial. Sanctor. cap. 10 :
Expleto jam propriis sumptibus Tabanensi Cœnobio, eo se viri cum mulieribus Christo militaturi conferunt.Et infra :
Claustra feminarum a cellulis Monachorum altis interjectis disparata maceriis, licet unius Patris gubernaculo regerentur, hæ tamen sequestratis se mansiunculis retrudentes, nulli omnino contuendi se facultatem præbebant.Rudolphus Monachus Fuldensis in Vita S. Liobæ cap. 1 :
In quo duo Monasteria antiquitus a Regibus gentis illius constructa sunt, muris altis et firmis circundata, et omni sufficientia sumptuum rationabili dispositione procurata : unum scilicet Clericorum, et alterum feminarum : quorum ab initio fundationis suæ utrumque ea lege disciplinæ ordinatum est, ut neutrum illorum dispar sexus ingrederetur : nunquam enim virorum congregationem femina, aut virginum contubernium virorum quisquam intrare permittebatur, exceptis solummodo Presbyteris, qui in Ecclesias earum ad agenda Missarum officia tantum ingredi solebant, et consummata solenniter oratione ad sua redire.Mox ibidem subditur Tettam Abbatissam utrumque Monasterium rexisse. Ejusmodi vero monasteria duplicia in posterum fieri vetantur in Synodo Nicæna II. can. 20. Agunt præterea de hisce duplicibus Monasteriis Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 15. Beda lib. 4. Hist. cap. 15. Vita S. Hadelogæ virg. cap. 3. Vita S. Elfledæ, Vita S. Gileberti Sempringhamensis pag. 678. Jo. Bollandus ad Vit. S. Angilberti n. 13. etc. Vide præterea Ignatium Diac. in Vita S. Nicephori Patr. Constantinopol. n. 27. Mandatum dari solitum Metropolitanis § 16. in Jure Græcorum pag. 432. et infra in voce Sorores.
monachorum monasterium construi vetuisset, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohærebat, deceptio exinde contingeret animarum.Idem interdixerat Justin. l. sanctiss. C. de Episc. et Cleric. (1. 3.)
Ludwicus occasione cujusdam visionis (ut asseruit) Monasterium novæ consuetudinis et hactenus inauditæ fundare cœpit, quod Etal, id est Vallis legis dicitur, nigros monachos ibi locans, milites emeritos cum uxoribus ad defensionem monasterii ordinans, res monasteriorum aliorum abstractas huic adjecit. Potuit tamen eum instruere ad hoc factum sine scientia zelus Dei : nec enim decet militem ad prælium accedere cum uxore, sicut B. Martinus dixisse legitur cuidam militi, qui suam conjugem secum in monasterio vivere et servire Domino postulavit.Haud scio tamen an illud monasterium
novæ consuetudinis et hactenus inauditædixerit Anonymus, quod monachi una et milites cum uxoribus suis sub eodem tecto manerent ; vel quod laicis monasterii bonorum administratio fuerit commissa. Novum certe utrumque ; at primum hactenus inauditum merito visum fuisset.
Dedit ad Gemmeticensis Abbatiæ capitale Monasterium.
Drogoni Episcopatum dedit, et Hugoni cœnobialia Monasteria.
ut secundum regulam vivant, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 3.
An ignoras quod sancti Patres plerumque et Religiosa Monasteria de subjectione Episcoporum, et Episcopatus de Parochia Metropolitanæ Sedis propter infestationem præsidentium diviserunt, et perpetua libertate donantes, Apostolicæ sedi velut principalia capiti suo membra adhærere sanxerunt ?Vide
Abbates exemptiin
Abbas.
quæ in mundio palatii esse noscuntur,ut est in Capitul. Pippini Reg.
quæ ad mundium palatii pertinent,in Capitul. 6. Ludovici Pii ann. 819.
quæ ex regali largitate sunt,in Capitul. ejusdem Imper. ann. 823.
quæ ad jus regium proprie pertinent,apud Monachum Sangallensem lib. 1. cap. 14.
Quæ ad Regem pertinent,apud Abbonem Floriacensem in Canonib. cap. 19.
quæ pendent de manu regia,
quæ ab Imperio dependent,in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 1.
quæ sunt juris regii,in Charta Ottonis IV. Imper. ann. 1210. apud Ughellum in Episc. Dertonensib.
Imperialia, apud Innocentium III. lib. 13. Epist. 39. et Anastasium Biblioth. in Præfat. ad Serm. Theodori Studitæ de B. Bartholomæo :
Monasteria regalia,in Chronico Farfensi pag. 671. in Capit. Pipini cap. 20. in Lege Longob. l. 3. tit. 1. c. 30.
Regium Monasterium appellatur, Monasterium nempe S. Cornelii,
cui, ait idem Imp. in feudationis Charta
Regium vocabulum dedimus. Monasterium S. Albini apud Andegavenses,
una e Regalibus Abbatiis, in Charta Nefingi Episcopi Andegavensis dicitur, ut Monasteria S. Dionysii, S. Germani de Pratis, et S. Benedicti super Ligerim,
Regales Abbatiæ, in Charta Philippi Regis ann. 1210. in Tabulario Fossatensi fol. 153. Abbatia Ferrariarum, in Chronico Moriniacensi pag. 369. Corbeia nova, in libello de Fundatione Cœnobii Bigaugiensis pag. 248. Philippus frater Ludovici VII. Regis Fr.
Abbatemse inscribit
quarumdam regalium Abbatiarum, videlicet S. Mariæ de Stampis, S. Mariæ de Corboilo, S. Mariæ de Medunta, S. Mariæ de Pinsiaco, et S. Melonis de Pontisara, in aliquot Chartis quæ descriptæ habentur in Probat. Hist. Drocensis pag. 226. 228.
Quod Monasterium Domnus Guntbertus vir illustris in honore S. Petri construxisse traditur, quod Regale vel Fiscale vocatur, eo quod in Regali potestate usque ad moderna tempora fuerit habitum.Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 6 :
Quod Abbatia S. Vincentii non esset de jure antedicti Episcopi, sed fiscus sæpedicti HLudovici Imperatoris esse debebat.Diploma Henrici II. Imp. ann. 1012. apud Ughellum tom. 2. pag. 513 :
Abbatia super res juris nostri constructa.Chartæ Alemannicæ apud Goldastum cap. 96 :
Testes auditi super controversia, an Monasterium S. Galli sub ditione Episcopi Constantiensis esse deberet, an vero sui magis juris esset : pars Episcopi Hattonis dixit, quod nostrum Monasterium temporibus Pipini et Karoli Episcopis Constantiensibus fuisset subjectum : nostri vero jurati dixerunt, quod nostrum Monasterium in loco libero, non in fisco, non in terra Ecclesiastica esset, non per ullius hominis traditionem, sed in solo Imperatorum arbitrio stare, quem ei loco præficiat, etc.Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1172. ex Tabulario Fossatensi fol. 20 :
Cum omnes Dei Ecclesias nobis subjectas dextera Regiæ potestatis ab incursu malignantium habeamus protegere, et earum jura illibata conservare, de illis tamen specialem tenemur gerere sollicitudinem, quas de nobis regale tenentes ab antecessoribus nostris bonæ memoriæ Regni Francorum Regibus in fisco Regio fundatas esse cognoscimus.Hinc ejusmodi Abbatiæ
Regum hæreditariæ possessionesdicuntur apud Wandelbertum de Miraculis S.
Orta est inter Treverorum Pontificem tunc Werniadum et Abbatem Assuerum pro eadem Cella contentio, asserente Episcopo eam ad suæ Ecclesiæ jus pertinere, Abbate contradicente, esse illam Regis lege hæreditaria possessionem, etc.
In alia Synodo nobis perdonastis, ut illa monasteria, ubi regulariter monachi vel monachæ vixerint, hoc quod eis de illis rebus dimittebatis, unde vivere potuissent, exinde, si regalis erat, ad domnum Regem faciant rationes Abbas vel Abbatissa ; et si Episcopalis, ad illum Episcopum.Capitulare ann. 793. cap. 6 :
De Monasteriis et Xenodochiis quæ per diversos Comitatus esse videntur, ut regalia sint, et quæcunque ea habere voluerit, per beneficium domini Regis habeat.Charta Caroli Cal. apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 61 :
Et postmodum veniens in memorati genitoris præsentiam prædictum Monasterium contulit, ut sub defensione atque mundeburdo piissimi genitoris nostri consisteret, et perpetuo ibidem Monachi famularent, ita ut nullius ditioni subditi essent, nisi solius Dei, et semper sub defensione atque immunitate Regis consisterent.Adde num. 122. Chartæ Ottonis M. ann. 965. et Ottonis II. ann. 974. et Ottonis III. ann. 990. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, apud Nicol. Zyllesium :
Ea siquidem ratione ut idem Cœnobium sub nostro successorumque nostrorum mundiburdio vel defensione perpetualiter permaneat, nec alicui sedi aut Ecclesiæ, vel cuilibet personæ beneficiarium aut subjectum, nisi Imperatori vel Regis dignitati subjaceat.Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. apud Ughellum tom. 2. pag. 357 :
Unde Abbatiam de Pomposa ab omni subjectione Archiepiscoporum sive aliorum excutimus, ut Regalis sit, nulli donantium personarum subjecta.Alia Friderici II. Imp. apud Rocchum Pirrhum tom. 1. pag. 156 :
Asserens dictum Monasterium nostræ regali dignitati fore immediate subjectum.Charta ejusdem Friderici ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernseensi :
Ut sit regalis Abbatia in perpetuum, et omnimoda libertate sublimata, et ab omnis obligationis subjugatione libera, ut nullus Episcoporum vel Archiepiscoporum, vel Ducum, vel Marchionum, vel Comitum, vel aliqua omnino persona præsumat hanc molestare, vel a sui statu dimovere.Innocentius III. PP. lib. 16. Epist. 162 :
Cum ipsorum Monasterium, juxta morem patriæIdem vero summus Pontifex in Epist. ad Patriarcham CP. in Gestis ejusdem pag. 108. satis insinuat ea Monasteria ab ipsa etiam Patriarchæ jurisdictione fuisse exempta. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 276. tom. 3. pag. 398. et Bullarium Casinense tom. 2. pag. 78.(Græcorum) a jurisdictione quorumlibet Ecclesiasticorum Prælatorum exemptum fuerit ab antiquo, et soli CPolitano Imperatori subjectum.
Ordinarii,
Mandamus quatenus singulis diebus Dominicis et festivis in suis ecclesiis, monasteriis et capellis infra præscriptarum Horarum solemnia... eumdem D. Herveum et contradictores et rebelles excommunicatos nominatimHæc in rebus etiam gravissimis fortean nimis graviora viderentur ; neque tamen his terminis stat sententia ; interdicto subjicitur tota episcopi diœcesis, ac demum ipse principi puniendus dimittitur, si hujusce monasterii exemptionem exagitare persistat. Legesis Chartam ipsam loco laudato.(denuntient) , campanis pulsatis et candelis accensis, ac demum in terram projectis, cruce erecta et religion... inducta, aquam benedictam aspergendo ad fugandum dæmones, qui eos detinent ligatos et suis laqueis catenatos, orando quod D. N. J. C. ipsos ad catholicam fidem reducere dignetur, ne eos in tali perversitate dies eorum finire permittat ;... et hoc facto et finito, ad januas ecclesiarum suarum una cum clericis ac parochianis accedendo, et ad terrorem, ut ipse D. Herveus episcopus ac contradictores et rebelles eo citius ad obedientiam redeant, tres lapides versus domos kabitationum suarum projiciendo, in signum maledictionis æternæ, etc.
Ut nullo modo permaneat ipsum monasterium in regimine illius episcopi, in cujus episcopio est situm, nec alterius personæ, nisi in Dei omnipotentis, quem ejusdem facimus heredem, et sequente eo sit ordinatum.
Monasteria liberapassim dicuntur,
Abbatiæ liberales, in Charta Ottonis Imp. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 344.
Cum libera Monasteria, quæ Imperialia nuncupantur, Græcorumque domino nulli essent Archiepiscoporum vel Episcoporum subjecta.Charta Roberti Episcopi Messanensis ann. 1094. apud Rocchum Pirrhum in Episc. Pactensib. pag. 387 :
Placuit... præfato Comiti RogerioCharta alia Ricardi I. Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 527 :(Siciliæ) ut per Siciliam in territoriis Episcopalium Ecclesiarum libera constitueret Monasteria Monachorum, etc.
Ita ut præfata Abbatia in perpetuum libera et in capite de Corona nostra sit, sicut Abbatia S. Edmundi, et aliæ Abbatiæ Regales, quæ per Angliam sunt constitutæ.Ita tamen interdum
liberaerant, ut Sedi Apostolicæ immediate subjicerentur. Ditmarus lib. 3 :
Congregatis ibi Monachis liberam fecit Abbatiam, datisque sibi rebus necessariis,Historia Monasterii Melicensis :Apostolico confirmavit privilegio.
Tertium veroCharta Henrici Regis ann. 1048. ex Tabulario Fossatensi fol. 15 :(Monasterium) a progenitoribus suis fundatum... libertati donavit, ac sedi Apostolicæ obtulit exemptum permissione et rogatu D. Udalrici Episcopi Pictaviensis nobiliter ditavit.
Sed usque in avum Apostolicalis atque regalis Abbatia existat.Et si in hisce immunitatibus Episcoporum, in quorum diœcesibus erant Monasteria libera, consensus interveniret, hæc semper conditio apponebatur :
Salva tamen personæ nostræ successorumque nostrorum canonica reverentia,ut est in Epistola Walteri Episcopi Cabilonensis pro Monasterio Cisterciensi, in Hist. de ejusdem Ordinis exordio. Privilegium Joannis Papæ pro Ecclesia Lochiensi a Goffrido Grisagonella constructa :
Quos nos divina fulti fiducia ita confirmamus, ut præfata Ecclesiæ sit semper ab omnium hominum dominatione libera, ut præter Romanum Pontificem nullum habeat præsulem... Hoc autem factum est assensu et voluntate Harduini tunc temporis Turonensis Archiepiscopi.Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenom. num. 47. Vitam S. Baboleni n. 20. Edit. Petri Chiffletii, Ughellum tom. 4. Italiæ sacræ pag. 674. et Baluzium ad Lupi Ferrariensis Epist. 12.
Abbatiam enim liberam, et a tempore avi sui per liberalitatem Vulgrini ab omni obnoxietate emancipatam, in illo jam proximæ electionis articulo potestativæ coactionis districtione ad hoc tentavit pertrahere, ut Monachi nostri in electione sua liberam vocem non haberent, sed ut subjugales Abbatem, qui per manus aliorum et considerationem eis esset impositus, susciperent.Epist. 15. ex Sugerianis.
Dixitque eis ut ipsi componerent et dictarent cartam libertatis,... et dimisit locum liberum penitus ac perfecte, ut nullus posterorum suorum vel hæredum posset ullam rationem habere vel excogitare ad istum locum.Adde pag. 16. 21.
Statuit et ordinavitInterdum fundatores ipsi Monasteria a se extructa Sedi Apostolicæ offerebant, cui soli obnoxia esse volebant, sub aliquo censu annuo. Bertholdus Constantiensis ann. 1093 :(id. Episcopus) ut Monasterium beatæ Gratæ liberum sit, et similiter venerabilis Justina Abbatissa, et cæteræ sorores ejusdem loci, quæ nunc sunt, vel pro tempore fuerint, sint liberæ et exemptæ a jurisdictione Pergamensis Episcopi et successorum ejus.
Idemque Monasterium... sic melioratum et de sua potestate emancipatum S. Petro sub jure tributario contradidit, ut Apostolicæ Sedi deinceps principaliter subjaceret, et sub ejus defensione, ut alia libera Monasteria, jure perpetuo polleret.Vide Acta Murensia pag. 21. Ughellum tom. 7. pag. 705. 715. etc.
Monasteria liberaab
ingenuisinterdum distincta fuisse, observat Mabillonius tom. 4. Annal. Bened. pag. 48.
Libera, dicebantur, quæ Romano Pontifici
ingenuavero quæ soli Regi in temporalibus subjecta erant.
Et quoniam moris erat in locis Regalibus, ut nemo præficeretur absque regio nutu, etc.Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 30.
De Monasteriis et Xenodochiis, quæ per diversos Comitatus esse videntur, et regalia sunt, ut quicunque ea habere voluerint, per beneficium domini Regis habeant,id est, ea ab ipso Rege impetrent, sed forte in beneficium : nam § 29. solæ Ecclesiæ Baptismales a laicis hominibus teneri vetantur, non item Monasteria. Odo Fossatensis Monachus in Vita Burcardi Comitis Corboilensis, eumdem Comitem hisce verbis Robertum Regem convenisse scribit :
Oro namque ut Ecclesiam Fossatensis Cœnobii quæ regali subdita est dominio, vesterque fiscus fore videtur, mihi servitutis vestræ obsequiis parenti tuo præcelsa Majestas concedere dignetur. Cui Rex ait : Cum omnibus constet prædecessorum nostrorum temporibus regalem semper fuisse Abbatiam, quomodo valet fieri, ut a nostra regali potestate separetur ?Vide Joann. VIII. PP. Epist. 34. Vitam S. Willelmi Abbatis Roschild. n. 20. et Vitam S. Walteri Abbatis Pontisarensis num. 5.
Quandam Abbatiam ad honorem S. Benedicti super res nostri juris constructam, in Alpe quæ dicitur Bifurco, tantum a Regibus vel Imperatoribus solitam investiri, etc.Ex quibus docemur Abbatias de quibus investituræ, perinde ac Episcopatuum, per baculum fiebant, Regales fuisse.
Si forte contingerit Sedem Episcopalem, vel aliquam Abbatiam Regalem vacare, volumus ut Canonici Ecclesiæ, vel Monachi Monasterii vacantis veniant ad Reginam et Archiepiscopum, sicut ante nos venirent ; et liberam electionem ab eis petant.Unde scribit Sugerius in Ludov. VI. pag. 310. Adamo Abbate Sandionysiano mortuo, se in Abbatem a toto Conventu electum : sed quia
inconsulto Regeid factum fuerat, eumdem Regem electionem noluisse admittere. Exstant complures aliæ Chartæ, quibus Abbatum Regalium electiones confirmari a Regibus expetuntur ab ipsis Monachis electoribus, in Prob. lib. de Immunit. Ecclesiæ Gallicanæ cap. 16. num. 6. 8. 9. 11. 14. 20. 21. De Regalium vero Abbatum installatione per Reges ipsos, legitur Charta Philippi Aug. ann. 1185. pro Episcopo Silvanect. in Regesto ejusd. Regis Herouvalliano fol. 166 :
Galfrido Episcopo Silvanectensi concessimus donum illud quod genitor noster bonæ memoriæ Ludovicus Rex fecit Amalrico Episcopo Silvanectensi de Abbatibus regalibus in stallum mittendis, videlicet ut non per alium quam per eum tantum, vel per ejus successores possint institui.Atque inde
Abbates Regalesdicti.
Abbates ad Palatium pertinentes, in Capitulari Radelchisi
Abbatem Regalemse esse asserebat, proindeque a jurisdictione Episcopi exemtum : hanc descripsit Jacobus Petitus post Pœnitentiale S. Theodori pag. 706.
Abbas Besuensis se esse dicebat Abbatem nostrum regalem, et episcopus contra asserebat ipsum abbatem et ecclesiam suam et burgenses suos, esse de sua jurisdictione temporali.
in militiam ire, et Regalitati serviretenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imp. ann. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi, quod a Duchesnio descriptum est in Historia Limburgensi pag. 29. Quæ quidem Monasteria Regia ea sunt,
quæ Regi militiam vel dona deberedicuntur, in quodam Constituto, quod habetur in tomo 2. Scriptor. Histor. Franc. pag. 323. Chronicon Senoniense cap. 16. de Mediano Monasterio :
Sed quia idem Monasterium, sicut et alia circumjacentia, Imperio Romano subjacebant, et in expeditione Imperatoris armatorum cuneos de jure mittere solebant, præliis crebrius innovantibus, Ecclesiæ miserabiliter opprimebantur.Ardo Monachus in Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis :
Erant etiam quædam ex eis munera militiamque exercentes(Abbates :) quapropter ad tantam devenerant paupertatem, ut alimenta vestimentaque deessent Monachis.
quod utendo jure suo regio possit Monachum vel Monialem in iis in principio sui regiminis post suam coronationem ponere,ut est in Regesto Parlamenti
Olim, fol. 26.
Annatæad Regem spectabant, quas Ludovicus VII. Rex Franc. Monasterio S. Victoris Parisiensis concessit. Vide Annuale.
Abbates Regales, perinde ac Episcopi Buticulario Franciæ centum solidos exsolvere tenebantur, cum Abbatialis dignitatis confirmationem ab Rege expetebant, vel forte cum eidem fidelitatis præstabant sacramentum. Ad id sane Abbatem S. Sulpitii Bituricensis et Abbatem S. Dionysii in Francia Aresto ann. 1265. condemnatos docemur ex 1. Regesto Parlament. fol. 147. et Stylo antiquo Parlamenti part. 6. § 36 :
Buticularius Franciæ proposuit contra Abbatem Bonæ-vallis, quod Abbates Regales Regni Franciæ in nova creatione sua generaliter solvere tenerentur Ministerialibus de Hospitio Domini Regis 25. libras Paris. videlicet Dapifero 10. libras, Buticulario 100. sol. Cambellano 100. sol. et minoribus Cambellanis centum sol.qui quidem Abbas, licet diceret se ad hoc non teneri,
cum domino Regi non faceret fidelitatem vel homagium, ad id exsolvendum Judicio et Aresto Curiæ damnatus perinde fuit. Meminit Alexand. III. PP. Ep. 162. ex iis quæ habentur in tomo 4. Hist. Franc. hujusce præstationis
ab Abbatibus Regalibus, Franciæ Buticulariis fieri solitæ, licet frustra contra reclamarent. De hocce
Anno Dom. 1282. die Jovis in Cœna Dom. videlicet 8. Kl. April. Frater Guillelmus dictus de Autisiodoro, novus Abbas S. Genovefæ Paris. per provisionem summi Pontificis, comparuit coram Dom. nostro Rege Franciæ Philippo, apud Montem Argi, in Camera ipsius Regis, et obtulit dicto Regi quod paratus erat ei facere nomine prædictæ Ecclesiæ quod debebat. Atque respondit Consilium Regis, quod homagium debebat facere dictus Abbas, et fidelitatem jurare, et Prior, et Conventus dicti loci per literas pendentes regalia petere. Dictus vero Abbas juramentum fidelitatis statim obtulit facere, quod fecit sub hac forma. Allatum fuit Missale, et datum in manibus ejus, et stola collo ejus apposita, et tunc juravit, quod Regi in omnibus fidelis esset, et quod secreta Regis fideliter servaret, et quod Regi bonum et fidele consilium daret, si super hoc requireretur. De homagio autem faciendo et regalibus petendis, dilationem petiit, donec super his cum Conventu suo deliberasset : quæ dilatio concessa est ei. Ad hæc præsentes fuerunt Decanus S. Martini Turon. tunc Cancellarius Regis, et Guillelmus de Crepi Notarius Regis, Dom. dictus Granche Miles, Frater Gaufridus Cancellarius, et Frater Legerius Canonicus S. Genovefæ. In Parlamento sequenti circa festum Ascensionis Domini venit dictus Abbas ad Regem in Camera sua, et fecit homagium sub his verbis Gallice : Sire, je deviens vostre hom liges, et vous promés leauté jusque à la mort. De Regalibus petendis dixit Abbas, quod Papa suppleverat per literam quam miserat ei super provisione sua, quod Conventus et Prior facere debuissent : quod Rex gratanter acceptavit. Pro droituris Curiæ Regis super præmissis solvit dictus Abbas in omnibus ad dictum Magistri Gaufridi de Templo et Magistri Petri de Condé Clericorum Regis 25. libr. Paris. videlicet ipsi Regi pro Senescalia 10. libr. Paris. domino Joanni de Acon 100. sol. pro Buticularia, Domino Joanni dicto Parcin 10. libr. Paris. pro Cambellanis.In Regesto 7. Tabularii Regii hi dicuntur Abbates regales,
S. Dionysii, S. Germani, S. Genovefæ, Ferrariarum, S. Benedicti, S. Maximini, Mauriniaci, S. Maxentii in Pictavia, de Burgolio, Majoris Monasterii, S. Egidii, Trinorcii, S. Columbæ, Compendii, S. Medardi, S. Crispini, S. Remigii, Corbeiæ, S. Richarii.
ubi Nonnanes sine regula sedent, in Capitulari ann. 789. cap. 3.
in aliud districtius Monasterium in pœnitentiam redigidicuntur apud Gregor. Mag. lib. 3. Epist. 9.
Munster, ut observant Nebridius Mundelheimius Ep. 17. Antiq. Monast. et Gretzerus lib. 1. Observat. ad Vitam S. Willibaldi cap. 17.
Poscente tandem tempore aream quoque, quam decuit ad construendum Monasterium et claustrum cum domibus necessariis nobis, ecclesiæ nostræ cathedrali placuit assignare.
Monasteriinomine donat Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 4. et 48. Sic perinde Marianus Scotus ann. 1081. Ecclesiam Cathedralem Moguntiæ
Monasterium Episcopale, Dodechinus ann. 1137.
Monasterium principalevocant.
Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, apud Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 38. § 5. pro ipsa Ecclesia seu Basilica, ubi de cæca quadam :
Et statim properans sine ductore ad Monasterium Cathedralis Ecclesiæ S. Willibaldo perpetuam continentiam vovit.Ubi
Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, non est navis Ecclesiæ, quod vult idem Gretzerus. In Tabul. S. Cyrici Nivern. Ch. 59. Hugo Episcopus Nivernensis Ecclesiam S. Cyrici
monasteriumvocat.
Monasteriinomine designatas fuisse, quod Canonici, qui in iis sacra munia obirent, sub Episcopo suo vitam a Monastica non multo diversam agerent ; quare eorum habitatio
Monasteriumdicebatur, unde ad Ecclesias quibus addicti erant, quemadmodum a Monachis ad ædes sacras Monasteriorum, Monasterii nomen fluxit. Nec dubium certe quin vox
Monasteriumpro Canonicorum domo interdum usurpata fuerit. Marianus Scotus in Chron. ad ann. 1058 :
Padelbrunna civitas cum duobus Monasteriis, id est episcopatus et monachorum, feria sexta ante Palmas igne consumitur.Idem narrat Trithemius in Chron. Hirsaug. ad eumdem annum, ubi, quod mire sententiam nostram firmat, Ecclesiam Cathedralem a monasterio seu canonicorum domo distinguit :
Anno prænotato civitas Padelbronnensis in Saxonia cum duobus Monasteriis Cathedralique Ecclesia majore, feria sexta ante Palmas incendio miserabiliter conflagravit.Vita S. Bernwardi Episc. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 224 :
Duodecimo Kalendas Februarii nobile Monasterium sanctæ Hildenensemensis Ecclesiæ....... pæne incendio perditum est..... Verum S. Dei Genitricis interventu...... illud venerabile templum mansit incolume.
Monasteriadictæ. Vita S. Protadii Episc. Vesontini n. 9 :
Corpus vero ejusEa enim ædes non Monachorum, sed Parochialis est. Concilium Rotomagense ann. 1072. cap. 14 :(Sancti) delatum est ad B. Petri Monasterium.
Nuptiæ non in occultofiant, neque post prandium : sed sponsus et sponsa jejuni a Sacerdote jejuno in Monasterio benedicantur.
De terra in qua fecimus Monasterium de Trapis edificari pro eo quod fecimus dirui vetus Monasterium quod erat in castello nostro de Trapis.
Cœnobiumvocat, quod
Basilicampaulo ante appellaverat. Vilharduinus num. 138. 139 :
le Mostier des Apostres, le Mostier sainte Sophie.Vetus Gallicus Interpres MS. Codicis ad tit. de S. Trinitate :
Aucuns ierent qui voloient estre ensevelis dedens les Mostiers, si fu dit à l'Empereur, que nul lai ne doit cuider que les Iglises soient otroiées à cors d'homes, etc.
Uns vileins ala au Mostier Soventes fois por Dieu proier.
Cumque corpusAdde cap. 23. part. 2. Hist. MS. Beccensis Monast. pag. 80 :(Balduini) pars aliqua militum hic in Sythia Monasterio juxta patrem vellet sepelire, Elstrudis comitissa ejus uxor cupiens cum illo in eodem loco incinerari, eum ad Blandinium transferri, et ibidem tumulari fecit anno Dominicmxvii ... Nondum enim erat licitum mulieribus hoc intrare Monasterium.
Et quoniam discedenti ipsi nepoti suo Lanfrancus rogando præceperat, ne primo sui novitiatus anno aliquam vel in refectorio, vel in capitulo, aut in Monasterio lectionem legeret, etc.Tortarius in Miraculis S. Bened. part. 2. pag. 398 :
Si placet itaque vobis meum consilium, ingressi Monasterium, coram ipsoAdde Vitam S. Geraldi sæc. Bened. 6. part. 2. pag. 882. et seqq.(Benedicto) terræ prosternamur, etc.
Audiens autem beatus Proculus episcopus, qui, propter metum paganorum cum paucis Christianis non longe a muris civitatis in Monasterio suo latitabat, etc.De sacello seu loco sepulcrali intelligi potest.
Monasteriolum illud, quod in tua diœcesi tenuisse dicitur. Monasteriola regalia,in Notitia anni 818. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus.
Monasteriola puellarum, in Capitulari ann. 828. cap. 3. Hinc inditæ appellationes aliquot oppidis Galliæ, quæ
Monstreuilsvocant, ut est
Monasteriolum ad marein Picardia, etc. Vide Metochium.
Donamus S. Victori et sociis ejus quorum Monasterialis Ecclesia corpora se gaudet retentare, etc.
Dicere debebunt si quid a capitulo antecedenti usque illam horam contra disciplinam Monasterialem viderint factum.