monstrantiae
Monstrancesin Belgio etiamnum vocantur, quo Fidelibus osculanda præbeantur et monstrentur. Acta S. Quirini Mart. n. 11 :
Effluxi sanguinis testimonium.... præbet quadrangularis argentea, ut vocant, Monstrantia, in qua sub vitro crystallino cruor.... inclusus continetur.
Fecit autem fieri in suam memoriam magnam Monstrantiam pro deportatione Sacramenti in festo Corporis Christi.Hist. Monast. Villar. lib. 1. cap. 16. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1304 :
Iste fecit fieri Monstrantiam argenteam deauratam, qua defertur sacrosanctum Corpus Christi ipso die ejusdem sacramenti.Necrolog. Lauresham. apud Schannat. in Vindem. Litter. pag. 27 :
Contulit S. Nazario 10. florenos in auro ad unam Monstrantiam pro remedio animæ suæ suorumque parentum.
Reliquiæ:
Item unum Monstrum cum ossibus S. Petri in Beryl, et crucifixo in summate, etc.Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 62. Aliud vero est
Monstrance, in Consuetud. Hannoniensi cap. 57. Vide supra.