About Report a problem

Menu

montatus

MONTATUS
, Equo insessus. Charta Galcheri de Barro ann. 1219. ex Tabul. Carnot. : Quidam miles Montatus super equum suum, etc.
MONTATUS
.
Aquæ Montées
, an Quæ sali conficiendo aptæ ? Vide Montea. an Quæ sclusis continentur ? Charta ann. 1266. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus : Dicimus quod aquæ, quæ wlgariter dicuntur Montées, existentes ad præsens in terris dictorum Insulensium apud Deulesmons, in jus dictorum decani et capituli Insulensis remaneant, sicut sunt, et eorum hospitum ; et quod de cetero non fiant tales aquæ, quæ wlgaliter dicuntur Montées, nec possint fieri, nec debeant.

Saved

Recent