About Report a problem

Menu

montenses

MONTENSES
, Donatistæ hæretici, sic Romæ appellati, quibus ex Africa solebat Episcopus mitti, ut auctor est S. August. lib. de Hær. cap. 69. sic dicti, quod Speluncam quandam foris a civitate cratibus sepsissent, ubi conventiculum habere potuissent, inquit Optatus lib. 2 : eo quod Ecclesiam Romæ primum in monte habere cœpissent, ut Hieronymus in Chron. Lex 43. Cod. Theod. de Hæretic. (16, 5.) : In Donatistas, qui et Montenses vocantur. Horum præterea meminit idem Hieronymus in Luciferum, in Epist. ad Marcellam, Augustinus Epist. 156. Epiphan. Gennadius de Scriptorib. Eccles. de Macrobio, etc. Perperam vero Altaserra a limite Montensi, in Africa, cujus mentio est in Notitia Imperii, dictos scripsit.

Saved

Recent