montana
montāna, ōrum, n., s. 2. montānus.
locus montanus. Innocentio Agrimensori,
montuosusaliis Gromaticis.
Montana Cordubensis, apud S. Eulogium lib. 2. cap. 11. lib. 3. cap. 12.
Montana. Odo de Diogilo, et Epist. 39. ex Sugerianis :
FueruntAdde Brocardum in Descript. Terræ sanctæ, Petrum de vineis lib. 3. Epist. 55. etc.enim mortui in ascensu Montanæ Laodiciæ minoris, inter districta, locorum, etc.
Ultra Montana transire, Italiam adire in Stat. Friburg. ann. 1120.
Habitatio eorum Montaneis hiemalibus cingitur.
Item, quod monasterium sanctæ Crucis prædictum non possit tenere in Montaneis ipsius, nisi septem trentenaria ovium.Bernardus de Acquisit. T. S. apud Murator. tom. 7. col. 688 :
Intra civitatem sunt quatuor Montaneæ satis altæ, in quarum sublimiori est castellum præminens urbi.Adde Statuta Montis Regal. fol. 33.
Qui morabatur in quemdam Montaneum, qui vocatur Nin.
Oldenborgin Itinerario T. S. de Cypro insula :
Habet in se alta Montana.Infra :
Conscendimus montem S. Crucis appellatum, quia omnia Montana Cypri supereminet.
De Montanisagnominatos Armeniæ, seu potius Ciliciæ Toparchas, quod hæc regio montibus et rupibus altissimis passim aspera sit, docuimus ad Bryennium lib. 1. n. 21. Otto de S. Blasio cap. 35 :
Principibus Armeniorum ad eum undique confluentibus, et præcipue Leone illarum regionum nobilissimo Christianorum Principe qui in Montanis habitabat.