About Report a problem

Menu

montanistae

MONTANISTAE
, Hæretici, sub Arcadio Imp. Papias, et ex eo Ugutio : Montani, hæretici dicti quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, unde se diviserunt ab Ecclesia Catholica. Hi et Phryges appellati. Synod. Trullana cap. 93 : Μοντανιστὰς τοὺς ἐντεῦθεν λεγομένους Φρύγας. Vide Leges 34. 48. 57. et 65. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.)
MONTANISTAE
, apud Hungaros, dicti proceres quidam, in quorum territoriis montes erant, in quibus erant mineræ auri, et cupri, unde decimas Regi pendebant. De iis plura in Scheda subjecta Decretis Regum Hungariæ pag. 113.

Saved

Recent