About
Menu

moratores

MORATORES
, Incolæ, Cives, in Chartis Hispanicis apud Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 3. pag. 287. tom. 4. pag. 237. Gloss. Isid. : Moratores, advocati. Ubi Grævius : Sed Papias : Morator, cessator, segnis, piger. Si sic dicti sunt advocati aliquando, facilis est ratio. Quia moras semper faciunt, et lites protrahunt quæstus sui causa. Leg. forte Narratores. Vide in hac voce.

Saved

Recent