musivum
mūsīvum, ī, n. (musivus), ouvrage en mosaïque, mosaïque : Spart. Pesc. 6, 8 ; Aug. Civ. 16, 8.
Est quædam Ecclesia in suburbio Remensi posita miro columnarum ornatu, arcubus, auro et vitro lapillis interposito micantibus, etc.Vita S. Laurentii Episcopi Sipontini cap. 2 :
Ex minutis vitreis lapidibus, etc.Ejusmodi autem musivum videre est passim Romæ, CPoli, et in variis Christianorum templis in Italia, Gallia, etc. quod quidem a concinnitate et elegantia dictum vult Scaliger ad 5. Manilii, cum
Musaicumdictum putat, quod ejusmodi picturis ornarentur
De Musivo picta vidimus.S. August. lib. 16. de Civit. cap. 8 :
Quæ in maritima platea Carthaginis Musivo picta sunt.Paulinus Epist. 12 :
Camera Musivo illusa.in Origin. CP. Idem Paulinus Epistola 67. in Epistolis Pontificum :Λιθένδυτα ,
Ravennæ civitatis Musiva atque marmora, cæteraque exempla, tam in strato quamque in parietibus, etc.Vetus Inscriptio Romæ in æde S. Stephani :
Opus quod Basilicæ B. Martyris Stephani defuit, a Joanne Episcopo marmoribus inchoatum, juvante Domino, Felix Papa addito Musivo splendore, Sanctæ Dei perfecit.Alia ibidem :
Domino juvante Felix Episcopus Dei famulus forum Basilicæ beati Martyris Musivo et in marmoribus decoravit.Occurrit passim
Musivariamartem in cæteras Europæ provincias transiisse scribit Manuel Chrysoloras in Epist. de Veteris et novæ Romæ comparatione pag. 122. quod Constantinopoli omnes pene ædes publicæ ac sacræ musivo exornatæ essent ; hincque
Musivariipeti solerent, quod sane testatur Leo Ostiens. lib. 3. cap. 27. Edit. Brolii, hisce verbis :
Legatos præterea Constantinopolim ad conducendos Musæi et quadratarii operis peritos artifices mittit : ut alii absidam et arcum, atque vestibulum majoris Ecclesiæ Musivo componerent : alii Ecclesiæ totius pavimentum lapideum pulcra varietate consternerent. Quam vero periti ipsi artifices fuerint, ex opere ipsorum facile conjici potest : cum et in Musivo animatas fere effigies, et virentia quæque te plures aspicere, et in marmoribus omnigeni coloris flores pulcra varietate vernare videantur. Et quoniam hujusmodi artes quingentis jam fere annis obmiserat magistra Latinitas, eas hujus industria recuperare promeruit ætate nostra.Quæ quidem licet prolixiora descripsimus, ut
musivarios a quadratariisdistingui, et
musivariamparietes,
quadratariamvero artem pavimenta spectasse, vel inde constet : proindeque error patescat Scaligeri ad Manilium, et aliorum, qui
Musivumin pavimentis locant : tum etiam ut hoc loco illustretur Paulus Silentiarius in Descript. S. Sophiæ part. 2. vers. 230. tt seqq. ubi
musivariamet
quadratariamartem belle describit. Vocem
minutis vitreis lapidibus auro fulvo supertectis: ut est in Vita S. Laurentii Episc. Sipontini. Anastasius in Leone IV. :
Absidamque ejus ex Musivo aureo superinducto colore glorifice decoravit.In Gregorio IV. :
Absidamque ejusdem oratorii superaurato Musivo depinxit.Vetus Inscriptio Romæ in æde S. Agnetis Martyris :
Aurea concisis surgit pictura metallis, Et complexa simul clauditur ipsa dies, etc.
Nicetas in Manuele lib. 7. num. 3 :Τοῦ Σωθῆρος καὶ τῶν ἁγίων οὔσας διὰ ψηφίδων χρυσῶν, καὶ κηροχύτου ὕλης εἰκονογραφίας ἀπέξυσε : Christi Domini ac sanctorum imagines opere tessellato atque ex cera factas erasit.
Ἀνδρῶνες... ψηφίδων χρυσῶν ἐπιθέσεσι διαυγάζοντες.Vide Nicol. Alemannum de Parietinis Lateranensib. pag. 38.
Devers la ville sont torné, Et sont d'or Musique aorné.
Musæi artifex, ut est apud Leonem Ostiens. lib. 3. cap. 27.
Quidquid enim aut instructor parietum, aut sculptor marmorum,.... aut gypsoplastes, aut Musivarius ignorat, etc.Ita
Musivariidicuntur in leg. 1. Cod. Justin. de Excus. artif. lib. 10. et apud Julium Firmicum lib. 3. ex emendatione Scaligeri :
Inauratores aut Musivarios,pro
in usu varios. Sed et idem forte musarius, qui
variator, in Glossis vett. de qua voce Valesius ad Ammiani lib. 28.
Coronam civicam picturatam de Museo.Vetus Inscriptio ann. 153. apud Jacob. Sponium in Itinerario :
Et hoc amplius pro sua liberalitate cameram superposuit, et opere Museo exornavit.Alia Inscriptio Romæ, in Ecclesia S. Anastasii :
Leo Ostiensis lib. 3. cap. 27 :Marmora cui pretiosa dedit Museumque columnas,
Legatos præterea Constantinopolim ad conducendos Musæi et quadratarii operis peritos artifices mittit, ut alii absidam, et arcum, atque vestibulum majoris Ecclesiæ musivo componerent, etc.Hist. Trevirens. :
Qui Carolus multum marmor, et Museum plurimum de Treberis ad Palatium Aquis vexit. VII.Synod. Act. 4 :
Ἅγιαι καὶ σεβάσμιαι εἰκόνες, καὶ ζωγραφίαι, καὶ ὑλογραφίαι, καὶ διὰ μουσείων.Vide Gloss. med. Græcit. in
Musivarius. Vetus Inscriptio Romæ :
T. Julius Aug. lib. Nicephor. Museiar. fecit sibi et libertis libertabusque eor.
musivum. Anastasius Bibl. in Hist. Eccl. :
Iconas ex Musio factas, etc.Catalogus MS. Episcopor. Catanensium apud Rocchum Pyrrum :
Fecit exedram majoris Ecclesiæ pingere, et chorum et cathedram Episcopi in choro cum Musio.
Artifices destinat peritos in arte Musiaria et quadrataria.
Sicut in vetustissimis Musis, vel picturis, ostenditur.
Antistes Guidoctus opus Musatilis artis hoc cœpere...... rgi ducibus regiumque.
Musivum, in Chronico MS. Romualdi Archiepiscopi Salernitani ann. 1166 :
Capellam S. Petri quæ erat in Palatio mirabilis Musidii, fecit pictura depingi.
Musibii, edidit Murator. tom. 7. col. 207.
Ante imaginem beatæ Mariæ, quæ est de Mosibo.
In qua continetur de Mosivo atque marmore Palatii Ravenat. civitatis.In ipsa Epistola :
Palatii Ravennatis Musiva marmora.
Musivum; hanc enim vocem confictam contendit Scaliger ad Manilium, ut
de Baldenselin Hodœporico cap. 5 :
Ubi est locus præsepii artis ministerio, marmoribus et opere Mosaico pulcherrime decoratus.Sanutus lib. 3. part. 3. cap. 21 :
Turrim conspiciunt variis stratam marmoribus, opere depictam Mosaico.Joannes XXII. PP. lib. 9. Epist. :
Cum itaque, sicut accepimus, in facie majoris Ecclesiæ dicti Monasterii..... quoddam opus Mosaicum sit incœptum, etc.
Qui jacet..... sub lapide marmoreo opere Musaico.
Et aliamUbi perperam viri doctiss. ad Mausoleum Ægyptiacum vocem referunt. Sed legendum videtur(Basilicam) quam disposuit incipiens, præclara et admiranda speciositate diversis coloribus, minutisque vitreis lapidibus fulvo auro supertectis, opere Mausoleo,....... fabricare et consummare studuit.
museleo. Papias :
musium)