navaticum
Præcipimus ut nullus.... neque in mari aut Rhodano, seu Sagona aut Dou, vel Ligeri fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus, requirere audeat, aut præsumat, aut Navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, aut in terra rotaticum.Quo loco
Navaticumquidam volunt esse vectigal illud, seu
conjectum, quod
ad navium compositionem, ut loquuntur Capitula Caroli C. tit. 38. ad repellendos Normannos et inhibendos eorum incursus, populis induxit idem Carolus. Capitulare 1. ann. 810. cap. 15. et append. 2. Capit. cap. 15 :
De materiamine ad navesIngulfus pag. 891 :faciendas.
Tertio etiam anno pro triremibus per omnes portus fabricandis, et navali militia cum victualibus...... 200. libræ exactæ sunt.vocat Leo in Tacticis cap. 20. § 71. a qua pensitatione, ingruente præsertim bello, nemo immunis erat. Vide Monachum Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 32.Καραβοποιίαν
Navaticumesse contendunt, quod
navale teloniumappellant Chartæ Henrici III. Imper. ann. 1052. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 359. Henrici Ducis Bajoariæ ann. 1170. et Celestini PP. ann. 1191. quæ exstant inter Privilegia Eccles. Hamburg. quod
Naulagedicitur in Foris Beneharnensib. Rubr.
de peages; art. 13. 14. Charta Caroli C. apud Beslium in Episcopis Pictavensib. :
Postulavit Serenitatem nostram ut.... Teloneum de navibus eorum qui per fluvium Sequanæ sive per alia flumina discurrunt,... indulgere dignaremur.Alia ejusdem Caroli apud Cateltellum in Archiepisc. Narbon. :
Et de quocunque commercio Telloneus exigitur, vel portaticus, ac de navibus circa littora maris discurrentibus, nec non salinis, etc.Alia Alexandri II. PP. apud Ughellum in Episcopis Cremonensibus :
Cum uniuscujusque navis solito censu, etc.Perperam
Nataticumpro
Navaticum, habetur tom. 5. pag. 1561. Vide Capitulare 5. ann. 819. cap. 4. lib. 4. Capitul. cap. 47. Capitul. Caroli Cal. tit. 13. cap. 5. etc.
Neque... telonios, vel Navigios, portaticos, rivaticos, rotaticos.... exactare potuerit.Alia ejusdem Regis apud Doubletum pag. 656 :
Persolvant de illos Navigios de unaquaque quarrada denarios duodecim.