neutrotus
Si telo, seu morsu canum, aliarumve ferarum, seu ex quolibet casu neutro vulnerato, quos Neutrotos appellamus, impactis vulneribus omnibus, generaliter continuo hoc adhibendum erit, quod glutinare et curare valeat membra vulnerata.Locus non sanus. Legendum enim videtur,
seu ex quolibet casu nervo vulnerato, quos Neurotrotos appellamus :νευροτρώτους ,
Si vero his accidentibus vulneribus etiam nervus fuerit vulneratus, etc.