nullificare
Qui manducat, ne Nullificet non manducantem.Gr.
Non spernat, in Vulgata. S. Hieronymus Epist. 135. ad Sun. et Frotel.
non putatis transferendum despexisti ; sed secundum disertissimum istius temporis interpretem Nullificasti, seu annihilasti, vel annullasti.
Libellus Precum Marcellini et Faustini :Nunc simul optemus dispectis piscibus ergo Delicias magni Nullificare freti.
Et si non est dubitandum paucos Episcopos esse pretiosos de merito Confessionis, et inviolabilis fidei, multos vero Nullificari hæreseos vel prævaricationis, etc.Utitur etiam Commodianus Instruct. 80. Vide Nihilari.
Ignominia hominis et Nullificamen populi.
Quæ ignominia ? quæ Nullificatio ?