palium
Palitium, vel locus palis circumseptus. Charta ann. 1347. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 67 :
Item viderunt Palium quod est a domo quæ fuit Amedei Comitis,... in quo deficit magna quantitas palicii et injunxerunt castellano ut dictum palitium reficere...... faciat.Charta ann. 1196. in Tabular. S. Victoris Massil. :
De malofossato perceperunt quod esset Palium et gastrum.
Paglio. Sic dici videtur, quod victor
pallioseu panno serico, alteriusve pretiosioris materiæ donabatur. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 194 :
Item cursus nostris honorabilis Palii factus ab equis et plures milites cingulo novæ militiæ decorati.Vita S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis tom. 6. Maii pag. 251 :
Cum ergo circa festum S. Joannis aliisque temporibus publicæ decursiones ad Pallium, ut aiunt, celebrarentur, et multæ dominæ eo confluerent ; nunquam persuaderi potuit ut spectandi causa ad fenestram accederet.Statuta Vercell. lib. 1. fol. 17 :
Ordinatum est quod unum Palium sive bravium sufficiens et idoneum, et omnia alia pertinentia dicto Palio, ementur per Commune Vercellarum ad quod in honorem festi B. Eusebii curratur.Vide Pallium 2.
Palio, col. 1257.