About
Menu

panothi

PANOTHI
, Populi, iidem qui Satmali in Pomponio Mela lib. 3. et Fanesii apud Plinium lib. 4. cap. 13. dicuntur : sed legendum apud utrumque Panotii probat Turnebus lib. 6. Advers. cap. 19. ex Isidoro lib. 11. Origin. cap. 3 : Panotii, apud Scythiam esse feruntur, tam diffusa aurium magnitudine, ut eis omne corpus contegant. Pan enim Græco sermone, omne : otia, aures dicuntur. Idem confirmat Carmen de varia Ernesti Ducis Bavar. fortuna lib. 7. apud Marten. tom. 3. Anecd. fol. 361 : Audiit interea Panothos cognomine gentes Exercere maris vicini littora, quorum Naturæ jussu corpus mirabile longis Auribus increvit, adeoque cuncta perosi. Quam prodigiosam fabulam ex eo fictam suspicatur idem Turnebus, quod ii toto corpore pelliti et bracchati erant, ut cum hinc inde penderent pellium prægrandes alæ, aures viderentur.

Saved

Recent