About Report a problem

Menu

papelardia

PAPELARDIA
, Hypocrisis, nostris Papelardie, vel Papelardise. Ostiensis in cap. Constitutis Extra de appellationibus tom. 4. Gall. Christ. col. 134 : Fuit electus Rainaldus (Primas Lugdunensis) non secundum Deum, sed non sine Deo, quia bene rexit, et sicut probatur per opera, ipsam Ecclesiam multipliciter augmentavit : unde nec Papelardia sola semper est omnibus aliis præferenda. Ubi Papelardia potius ingenuum religiosumque oris habitum, quam hypocrisim significare videtur.

Saved

Recent