About
Menu

paralogium

PARALOGIUM
, Ædes, ut videtur, extra septa monasterii ædificatæ cum chorte, Plinio Cavædium. Henrici Berntenii Chron. apud Leibnit. Script. Brunswic. tom. 2. pag. 445 : Eandemque coquinam extruxit a fundo lapideam, sicut Paralogium, capitulum, armarium, dormitorium, colloquium, auditorium et omnia cum tectis trabibus atque tegulis perficiendo. Ibid. pag. 447 : Submovit etiam stabula periculosiora in curia Paralogii, distinguens eam a media porta per muros a dextris et a sinistris.

Saved

Recent