paraticum
Nullum Paraticum, nec schola, nec congregatio alicujus artis de cætero sit in civitate Mediolanensi, nec ejus ducatu.Charta Cremonensis MS. ann. 1244 :
Die Dominico tertio decimo exeunte Martio in Palatio communis Cremonæ, in pleno Consilio generali sonato per campanam, et voce præconia convocatis Credenderiis, Consulibus vicinearum, et Paraticorum, et convocatis judicibus, etc.
Dies S. Barnabæ Apostoli perpetuo festetur, apothecæ stent clausæ et fiat processio cum Paraticis.Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 26 :
Omnes homines unius artis collegium faciunt, quod Paraticum vocant... Et sunt circaxxv. Paratica habentia singula sua statuta, etc.
Paragium. Vide in hac voce.