paratae
Missatici: fallitur enim Sigonius lib. 7. de Regno Italiæ, ubi ait
Parare, quod idem est ac
Metare. Glossæ Gr. Lat. :
Mansio, apud S. Ambrosium serm. 5. in Psalm. 118.parata
, apud Sidonium lib. 8. Epist. 11.Parare hospitium
Mansionaticos, apud Hincmarum Remensem ad Clerum Laudun.parare
Convivia præparare judicibus, in Diplomate Bertefridi Episcopi Ambian. pro Monasterio Corbeiensi, et in Bulla Cœlestini PP. apud Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 349. Vide Senatorem lib. 5. Epist. 14. et Concilium Cabilonense ann. 650. cap. 11. Præceptum Ludovici Pii pro Hispanis ann. 815 :
Et Missis nostris, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus Hispaniæ ad nos transmissi fuerint,Epistola Episcoporum ad Ludovicum Regem cap. 14 :Paratas faciant, et ad subvectionem eorum veredas donent.
Quatenus non sit nobis necesse per quascumque occasiones, quorumcumque hortatibus circuire loca Episcoporum, Abbatum, Abbatissarum, vel Comitum, et majores quam ratio postulat Paratas exigere.Occurrit passim apud Marculfum, et in veteribus Tabulis.
Nec mansiones aut Paradas aut fidejussores tollere non præsumatis.Eadem habentur in Charta Carlomanni ann. 881.
Presbyteros in Paratis et exeniis indebitis non affligant.Idem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 1 :
Non graves sitis Presbyteris in Paratis quærendis.Chronicon Hugonis Flaviniacensis pag. 271 :
Ea lege, ut ipsi, quoad vivant, illoChronicon S. Benigni Divionensis pag. 422 :(altari) fruantur, et debitum Synodale Ecclesiæ S. Mammetis solvant Paratam et eulogias.
In Aziriaco etiam villa decimas et Paratam... perdonavit.Chronicon Besuense pag. 600 :
Paratas sive debitum, quod in Synodo debebat Presbyter.Charta Roberti Episc. Lingonensis in eod. Chronico :
Ita ut Presbyteri Parochiales...... Archidiaconibus, aliisque ministris debita servitia exhibeant, Paratas et eulogias suo tempore communiter persolvant.
Decimas omnes et proprios reditus ecclesiæ S. Symphoriani sitæ in villa quæ Marol vulgari vocabulo nuncupatur prædictis fratribus gratis et absque omni recompensatione remisimus et concessimus, retinendo tamen census et Paratas reliquasque consuetudines.
Quibus postea donavi Ecclesiam S. Himerii, et Ecclesiam B. Mariæ de Brueu, retento annuo censu, scilicet 10. solid. excepta Parata.Alia ejusdem Hugonis ann. 1108 :
Et retineo mihi et successoribus meis... Paratam, quæ constat 12. denariis in Parochiali Ecclesia.Vide Perardum in Burgundicis pag. 81. Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 88. Historiam Episcoporum Cadurcens. num. 70. Jacobum Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. et infra in Procuratio et Synodus.
Parata, in Charta Pontii Episcopi Bellicensis :
Exceptis Synodis et Parada.
Deditque ad victum Canonicorum fratrum Paredas omnium Ecclesiarum eorumdem, quæ habentur in Episcopatu Autisiodorensi.Et cap. 53 :
Similiter dedit fratribus cum decimis, et Paredam eisdem Canonicis condonavit.
Dedit nobis Paretas ecclesiarum Oysiaci et Lindriaci.
Et ipse Theodaldus dedit Guadiam de Parata, ac fidejussorem inter se posuerunt de utraque parte.
Parata, Prandium, cena. Charta Bernardi Comitis Melgoriensis apud Gariellum in Episcopis Magalon. :
Dono et cum hac charta concedo singulis annis semper in festivitate S. Mariæ medii Augusti optimum Apparatum omnibus Magalonæ commorantibus, ut ego et is, qui post me castrumAlia Waldemari Regis Danorum ann. 1180. apud Stephanum Stephanium in Prolegomenis ad Saxonem Grammat. pag. 16 :Melgorii tenebit, semper in prædicta eum faciat festivitate.
Quodcumque itaque ad nostram curiam, Apparatum, transvecturam, expeditionem, seu ad aliud quodlibet regii juris, obsequii, vel obsequiale debitum...... pertineat.Adde aliam Absalonis Lundensis Archiep. ibid. pag. 18.
luminareecclesiæ exsolvendus. Statutum MS. Eccl. Lugdun. :
Fuit definitum quod Archiepiscopus haberet in Paratis ceræ quæ debentur Ecclesiæ Lugduni, quintam partem ad illuminandum domum suam.Vide Cerarius.