paregorizare
parigoriare [v. l. pariegorizare ], mitificare, lenire, hinc et parigoria, medicina que lenit
fomentando paragorizatur, i. mitigatur dolor
paragorizo, -as, i. mitigo, -as
Paregorica sunt quæVide Gariopontum lib. 1. cap. 19. Gloss. Medicum MS. Reg. cod. 1486 :Paregorisant , ne malum crescat, non sanant.
Herba chamedrys... mirifice Paregoriam præstat.Hinc medicis
Remedium paregoricum, apud Marcellum Empir. cap. 56. Guibertus in præfat. ad Hist. Hieros. :
His autem quibus pabulum eloquentiæ æstimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis dinoscitur expedire comitas, et prolata succinte, ubi facundiæ Paregorizantis decuit laciniosa varietas, etc.Utitur etiam S. Augustinus in libris de Trinitate.