About
Menu

parensales

PARENSALES
. Edidit Hieronymus Bignonius post Marculfum, formulas quasdam veteres, cum hoc titulo : Incipiunt chartæ Regales sive Parensales. Wendelinus in Gloss. Salico v. Salicæ Chartæ, dictas ejusmodi chartas putat a Sala, ita ut eædem sint quæ aliis Salicæ Chartæ dicuntur, quæ scilicet secundum Salæ usum ac stylum, ut loquuntur, præscriptæ sunt, et Flandrensibus Slae-brief dicuntur. Quid si pro Parensales legatur Pagensales, ita ut Pagenses spectaverint : nam revera nihil fere in iis quod Regem spectet occurrit, sed totæ sunt privatorum, atque adeo pagensium. Pagensales vero dicuntur qui aliis Pagenses, in Capitulari Pipini Regis Italiæ cap. 36.

Saved

Recent