About
Menu

passaticum

PASSATICUM
. Testamentum Guillelmi Raymundi Comit. Ceritan. ann. 1095. Marcæ Hispan. col. 1194 : Relinquo... et ipsas meas franchesas quas habeo in villa Peladol et decimum de leuda et de Passaticum Villæ-franchæ et decimum pascuarii de insula. Charta Raymundi Comitis Provinciæ ann. 1179. apud Sammarthanos in Archiepisc. Aquensibus : Pascherium ovium suarum, et Passaticum, et usaticum, et omnia quæ emere voluerint, libera sint ab omni usatico et lesda. Alia Jacobi Regis Aragonum ann. 1230 : Emfranquimus ab omni lezda, pedagio, Passatico, portatico, tolta, consuetudine, etc. Libertates Regni Majoricar. ann. 1248 : Non donetis carnaticum de vestro bestiario ullo tempore, Passaticum, herbaticum, neque quarentenum. Videtur idem quod passagium, jus transitus. Vide Pedagium.

Saved

Recent