passionarius
libri ~ii leguntur in ipsis diebus martyrum
~ii iij in tribus voluminibus
hic passionerius, apassyonar
~ium quod dicitur Pilosum incipiens in expulsione Symonis Magi et terminatur in ix milibus virginum(
legenda sanctorum que dicitur ~ium
~ium mensis Januarii(
hoc passionari[um ], A.a passionari
liber in quo continetur ~ium Sanctorum incipiens a sancto Apollinare et finiens in passione sanctorum martyrum Simplicii ‥ et Beatricis
~ium Theodosii presbiteri
~ium sanctorum(
habet ‥ emorroidas narium secundum Galienum in ~io
habetur in ~io quod emera non pertransit quartum diem nisi imperitia medici
de simplicibus medicinis ‥ de ingenio sanitatis, ‥ ~ium, antidotarium
Passionalis, Passiones Martyrum. Joan. de Janua :
est liber continens Passiones Sanctorum, qui legitur in Ecclesia in festis Martyrum :ex instituto nempe Antheri PP. qui Martyrum gesta scribi, et in Ecclesiis haberi præcepit. Gregorius M. lib. 7. ind. 1. Epist. 9 :
Nos autem pene omnium Martyrum distinctis per dies singulosRegula S. Ferreoli cap. 18 :Passionibus collecta in uno codice nomina habemus.
Gesta Martyrum, id est, Passiones Sanctorum fidelium, quodam compaginata studio et sermone digesta sunt, tempore quo nobis diem migrationis eorum anni meta cursus sui legibus repræsentat, recenseri in oratorio, audientibus cunctis, omnino decernimus.Id etiam statuitur in Concilio Africano can. 13 :
Liceat etiam legi Passiones Martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.Adde Concilium Carthag. can. 47. Attonis Episcopi Capitulare cap. 58. Canones Saxonicos Ælfrici ad Vulphinum Episcopum can. 21. Epistolam Buggæ ad Bonifacium Moguntin. Episc. Vitam S. Gilberti
Quales sunt Bibliothecæ, majores expositores, et Passionarii, et Vitas Patrum, etc.Et cap. 48 :
In festivitatibus Sanctorum legantur vitæ vel Passiones eorum.Chronicon Casinense lib. 3. cap. 62. (al. 63) :
Passionaria totius anni libros quatuor.Lambertus Ardensis pag. 155 :
Veteris Testamenti libros, et Passionarium.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 322.
Librum Effrem pronosticorum, Collationes Patrum, Augustinum super Johannem, et Passionale totius anni.Occurrit præterea apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 441.
Dedit etiam tres libros, duos Passionales, et unum qui dicitur Martinellus.Occurrit apud Ratpertum Monachum de Casib. S. Galli cap. 9. et in veteri Charta apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 25. Vide Testamentum S. Everardi apud Miræum in Cod. Donat. piar. cap. 21.
Passionaireappellatur, Liber passionem Christi ex Evangeliis complectens, in Inventar. S. Capel. Paris. :
Un Passionaire noté, etc.Vide supra Passio.