pellum
Vestis vocata stola, Papiæ. Forte pro
Pallium. Vide in hac voce, et supra Pelliti.
Pellumvocem esse genericam qua ornamenta significantur, colligere est ex Epist. Cardinalis Sabinensis de expugnat. urbis CP. ann. 1453. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 289 :
Mox enim in templo eximio et præclaro S. Sophiæ ingressi sunt, et sacratissimas imagines Sanctorum Sanctarumque omnes pedibus conculcarunt, deturparunl et diripuerunt, super quas omne genus vituperii, opprobrii et sorditatis indicarunt. Similia hiis et in sacra Pella, hoc est ornamenta egerunt.