About Report a problem

Menu

pestivinum

PESTIVINUM
. Chronicon Petri Azarii apud Muratorium tom. 16. col. 340 : Facere tesseras, et vendere Pestivinum, et alias nummatas valentes uno denario pro quatuor, etc. Haud scio an ita legendum sit, an potius
Pestumum
, quod ejusdem significationis esse videtur, in Statutis Riperiæ cap. 12. fol. 4. v° : De quolibet modio mellis soldi quatuor. De quolibet modio Pestumi de pensibus quatuordecim pro introitu soldi quatuor.

Saved

Recent