About Report a problem

Menu

petalicus

PETALICUS
. Cummeanus Hibernus de Controversia Paschali : Ob diversitatem successorum Apostolorum,... id est S. Petri Clavicularii, et sancti Joannis Petalici, alterius in circumcisionem, alterius in præputium prædicantis. Ubi Petalicus, vel Pectalicus, est Ἐπιστήθιος, quo epitheto donatur S. Johannes Evangelista a Græcis.
Hujusce vocis interpretationem, quam sub oculis habebat, curiosius conquirendo, erravit doctissimus Cangius ; cum enim petalum laminam auream interpretatus esset, Petalicum S. Joannem a Petalo dictum facile subodorari poterat. Et quidem ejusmodi ornamentum ferre consueverat S. Evangelista, ut testatur Polycrates Ephes. Episcop. in Epist. ad Victorem PP. : Ὃς (Ἰωάννης) ἐγενήθη ἱερεὺς τὸ πέταλον πεφορεκώς. Rufinus : Qui (Joannes) fuit summus sacerdos et pontificale Petalon gessit. S. Hieronymus : Et pontifex ejus, auream laminam in fronte portans. Eodem ornamento usum esse S. Jacobum fratrem Domini, auctor est S. Epiphanius hær. 78. num. 14 : Καὶ πέταλον ἐπὶ τῆς κεφαλῆς ἐφόρεσε. Idem cæteris Christi Pontificibus, qui in locis, ubi frequentes erant Judæi, degebant, commune fuisse vix dubito ; id quippe a Judæis sacerdotibus mutuaverant.

Saved

Recent