About Report a problem

Menu

pignio

PIGNIO
. Charta ann. 1213. in Historia S. Mariæ Suession. pag. 446 : Quidquid est inter novam viam, quæ protenditur a Pignione veteris hospitalariæ ex parte Axonæ, etc. Alia ann. 1231. ibidem pag. 44. habet Pignone. Idem videtur quod Pignaculum, de qua voce infra in Pinna.
Idem unumque esse quod Pignaculum infra, Culmen domus, Gall. Pignon, dubitare non sinit Computus ann. 1347. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 84 : Imprimis debebant facere et construere... ecclesiam... cum triginta fenestris et Pignoribus (l. pignonibus) decentibus. Item dormitorium... cum fenestris et Pignonibus decentibus, videlicet primam cannam in altum grossitudinis quatuor pedum, et supradictam cannam usque ad Pignones grossitudinis trium pedum, Pignones vero grossitudinis duorum pedum cum dimidio. Pignon, Partem domus interiorem designat, in Lit. remiss. ann. 1468. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 148 : Jehan Rodigo et Guillaume son voisin mangerent des chastaignes en la maison dudit Guillaume ou au Pignon d'icelle. Halecum doliolum significat, in Charta Phil. VI. ann. 1337. ex Reg. B. Cam. Comput. Paris. fol. 133. r° : Sur chascun Pignon de harenc, oict deniers. Pro Pennon, vexillum, legitur in Poem. de Cleomades Ms. : Che fu à une matinée Mainte enseigne desveloppée Y ot au vent, et maint Pignon.

Saved

Recent