About Report a problem

Menu

platta

PLATTA
, Tonsura Clericalis, quæ fit ab aure usque ad aurem, apud Honorium Augnstod. in Gemma animæ lib. 1. cap. 196. Laur. Byzinius de Orig. Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 192 : Item omnis presbyter cum Platta et in ornatu vel superpellicio divina peragens, aut Missam ritu consueto celebrans, est sicut illa meretrix ..... Sed Missa est ad instar Christi et Apostolorum cum barbis et sine Platta in communi veste et sine altari, in quocumque loco contigerit, celebranda. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 349. voce Blatta.
PLATTA
, Purpura, vel pannus purpurei coloris, pro Blatta. Vide in hac voce. Hariulfus in Vita S. Angilberti sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 116 : Insuper donavimus ibi.... casulas de pallio xxx. de purpura x. de storace vi. de pisce i. de Platta xv. de cendato v. Anastasius in Gregorio IV. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 223 : Pari modo et in titulo Æmilianæ obtulit vestem de fundato habentem aquilas, et periclysin de Platta Byzantea. Habetur infra Blatta.
PLATTA
, Idem quod Plata, Placta. Vide in his vocibus. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 608 : Arma vero defensibilia intelligimus esse panceriam sive coritum cum manicis vel sine manicis, gamberias, maleatam, cerveleriam sive bacilitum, braçarolam sive rotellam sive tavolatium, collarium et guantos de ferro, et lamnas sive Plattas ferreas. Fr.

Saved

Recent