plaudare
applausum dare. Hrabanus Maurus Poemat. 29. de diabolo, Christum in deserto tentante :
Id est, sibiTantum perverse locutus, Quantum fuerat perversus : Sæpe (vel seque) Seps ipse se PlaudaveratPosse quod nunquam poterat, etc.
applauserat, sese jactaverat. Landulfus de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 5 :
Pars itaque cleri et populi ad nutum Arialdi Abbatis monasterii S. Dionysii clamavit et laudavit Grasulanum sibi in Archiepiscopum : ipse vero statim ut vidit se a quadam magna multitudine vulgi et nobilium conclamatum, et ab Abbate illo Plaudatum, Archiepiscopalem sedem ascendit.Et cap. 39 :
Causa itaque ista sic Plaudata et statuta, etc.Mox :
Ex parte totius cleri et populi legationem de PlaudatoHinc forte vocis origo,(plaudando) et coronando Rege Conrado Pontifici Anselmo contulerunt.
Plauder, apud nos, quam vulgo usurpamus de iis, quos arguimus, et verbis castigamus, a sensu contrario, et quasi per ironiam.