pontellus
Illud cui aliquid innititur:
et dicitur a Pons.Jo. de Janua.
Pontello. Jacobi Auriæ Annal. Genuens. lib. 10. ad ann. 1290. apud Murator. tom. 6. col. 599 :
Homines igitur in barbottis existentes cœperunt fodere dictam turrim. Quum eam fodissent, et in Pontellis posuissent, igne imposito in Pontellis tota diruit.
Se esse(dicebant) in saisina, justicia in omnibus dictis tornellis, præterquam in tornella, quæ est juxta parvum pontem.... Pronunciatum fuit dictos religiosos non habere jus impediendi dictos Majorem et juratos, salvo jure ipsis religiosis in tornella Pontelli.