About
Menu

potirium

POTIRIUM
, ex Græc. ποτήριον, Potio medicinalis. Hepidanus de Vita S. Wiboradæ lib. 2. cap. 14 : Hæc autem..... quoddam Potirium miscere edocta fuit a Beata Wiborada contra ejus consuetudinariam infirmitatem. Ubi forte legendum
Potitium
, Eadem notione. Balbus in Catholico : Potitium, potatio, vel confectio ex vino et herbis, medicina quæ potatur. Burchardus de Casibus S. Galli cap. 22 : Accipiatis pro antidoto quadringentas argenti marcas : credo enim quia receptatione talis Potitii a tertianis febribus poteritis continuo liberari.

Saved

Recent