About
Menu

praefecturae

PRAEFECTURAE
, in Italia vocabantur, in quibus et jus dicebatur, et nundinæ agebantur, in quas Præfecti quotannis mittebantur, qui jus dicerent, cum magistratus suos non haberent ; ut est apud Festum : quomodo sane Præposituras, Præfecturas vocat Statutum Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1302. pro reformatione regni cap. 10 : Si contingat, quod aliqua de Præfecturis nostris vendatur, vel tradatur ad firmam, etc. Mox Præpositura vocatur. Vide Præpositi.
PRAEFECTURAE
, apud Agrimensores, dicuntur assignata in alienis finibus loca, a coloniis dependentia, ut apud Aggenum de Limit. agror. quicquid perticæ sive universitati applicitum est ex alterius civitatis fine, apud Frontinum. Vide Rigalt. ad Agrimensores, et Salmasium ad Solinum pag. 673.

Saved

Recent