proferum
Idem Henricus de Hastingiis et antecessores sui solebant capere et de jure habere rationabiles expensas suas versus scaccarium singulis annis pro duobus Profris faciendis, et uno compoto reddendo per annum, etc.Radulfus de Hengham in Summa magna cap. 11 :
Et si reperiatur per nomina Militum qui visui interfuerunt, quod visus terræ factus fuit, tunc ad Proffrum petentis clamabitur reus, qui die illo juste si velit, essoniari potest de malo veniendi, etc.Ibidem, Gallice :
Richard le Jay se Profre vers Villiam Huse de play de terre, etc.Adde cap. 9. 12. Jo.
Brittonin Legib. Angl. pag. 41. v. :
Mes en tiel cas volons que mitigation soit faite, pur ceo que ceux se Profrent à combattre pur nostre pees maintenir, etc.Pag. 42. v. :
Et si ascun eyt sur luy autes arme musee, et de ceo soit grevé son adversaire, ou Profre de grever, etc.Pag. 44. v. :
Et si ascun des appellès se Profre avaunt la utlagerie, ou le appellour face defaute, etc.Pag. 55 :
Et si le pleintif ne veigne au jour, ne se face essoiner, et le defendant se Profre, et demande jugement de la non suite de plaintise, etc.Spelmannus vocem a Gallica
Proferer, producere, educere, allegare, deducit. Vim tamen vocis non omnino percipio.
Blountin Nomolex. Anglic. Ac primoquidem
Profrumsignificat tempus iis statutum qui rationes suas edere et
proferrecoram Scaccario tenentur, atque ipsam rationum redditionem : quo sensu accipienda quæ ex Monastico Anglic. retulit Cangius, ut et quæ post Spelmannum subjungimus ex Brevi Reg. de Attornato Vicecomit. pro
Profrofaciendo :
Quia dilectus nobis... ad instans Octavæ Paschæ proxime futurum ad Profrum suum tunc ibidem, prout moris est, faciendum personaliter interesse non potest ; vobis mandamus quod R. et J. clericum, quos idem Vicecomes ad Profrum suum prædictum... attornavit... loco ipsius Vicecomitis ad hoc recipiatis.Est et
ProfrumActio judiciaria, qua sese offert quis ut coram judice jus suum contra quemlibet probet, jurisque sui argumenta
proferat. Ita vocem hanc interpretor apud laudatum Radulfum, in Gallicis superius allatis et in Charta ann. 1334. apud Rymer. tom. 4. pag. 611 :
Cum Johannes Episcopus Lysmorensis... amerciatus fuisset ad centum solidos, quia non venit ad Proffrum suum faciendum ; nos, volentes eidem Episcopo gratiam in hac parte agere specialem, pardonavimus eidem Episcopo... prædictos centum solidos.
Pouroffrir, eodem sensu, dixerunt nostri. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 29. r° :
Il doivent venir dedens le fin des contremens devant le visconte, et se doivent Pouroffrir armé de toutes armes.Occurrit præterea in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 245.