quadrapola
Quadrapolæ. Anastasius Biblioth. in Vitis PP. pag. 108 :
Fecit majores argenteas corlinas miræ magnitudinis de palliis stauracin, seu Quadrapolis.Infra :
Aliam cortinam majorem fecit ex palliis Quadrapolis.Pag. 110 :
Vestem super altare ejusdem Ecclesiæ de Quadrapolis faciens obtulit.Ita pag. 129. 135. 139. 140. 142. 143. 144. 151. 152. 154. 163. ubi
Quadrapolas vestesappellari censet Bulengerus, quarum quatuor anguli auro texti sunt aut serico, vel tabulis auro clavatis, ut
octapulas, octo angulis auro aut serico intextas. Nec dissentit Ludovicus de la Cerda in Adversar. Sacris cap. 51. num. 13. Sed videat lector, an hæc arrideat sententia ; mihi certe non placet.
quadrapulum, quod suspicatur esse texturam tessellatam.