About
Menu

raboinus

RABOINUS
,
Rabuinus
, Monetæ species in regno Hierosolymitano et Cyprio. Forma colligendi census pro regno Hierosolymitano apud Willelm. Tyrium lib. 22. cap. 23 : Si vero prædicti 4. selecti, qui ad hoc deputati sunt, cognoverint pro certo, quod alicujus substantia non valeat centum Byzantios, accipiant super eum foagium, id est, pro foco Byzantium unum : quod si non poterint integrum, accipient dimidium ; et si dimidium non poterint, accipient Rabuinum. Constitutio Odonis Legati contra Simoniacos lata in Concilio Syriæ ann. 1254 : Item pro sponsalibus contrahendis exiguntur a prælatis quibusdam tres solidi, sive Raboinus unus, vel aliud pretium. Occurrit ibi rursum infra. Habetur in Consuetud. Britannica art. 255. vox Rabine, sed alia significatione.

Saved

Recent