rachimburgii
Judices, in vett. Gloss. Comitis adsessores :
Rachimburgiisunt causarum judices. Alii
Rachimburgiosdictos volunt quasi
Rechtburgen, ex Germ.
Recht, rectum, et
Berghen, servare, seu ex Sax. riht, et beorgan, quod idem sonat, quod judices sint juris et æqui conservatores :
Rathimburgii, et
Racineburgii
Ragimburgiiex ejusdem Bibliothecæ MS. in alio ejusdem Legis Salicæ Pactu, quem edidit idem Eccardus, ex manuscripto, tit. 51. habetur
Recyneburgii. Hermannus Comes Nivenarius in Dissertatione sua de Origine et sedibus priscorum Francorum scribit :
Rachimburgii dicuntur Commissarii, ad componendas lites instituti.Quod valde probat Vossius in Appendice ad libros de Vitiis serm. pag. 809. quia
Rachtencomponere significat,
Burgenvero fidejussores.
Tunc Grafio congreget secum septem Rachimburgos idoneos, et cum ipsis ad casam illius fidejussoris veniat, etc.Tit. 59 :
Si quis ad mallum venire contempserit, et quod ei a Rachimburgiis judicatum fuerit, implere distulerit, etc.Et cap. 60. § 1 :
Siquidem Rachimburgii in mallo residentes, etc.Formulæ vett. cap. 1.
Et dum hæc causa apud ipsum Comitem, vel ipsos Racimburgios diligenter fuit inventa, vel inquisita, vel legibus definita, etc.Adde cap. 4. 6. Chartas Parensales cap. 26. Legem Ripuar. tit. 32. § 2. et 3. et tit. 60. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 16. et Kanuti Regis cap. 103.
Rache,
Causa litigiosa.
Veniens illi et germanos suos illi Andecavis civitate, ante viro illuster illo Comite vel reliquis Racimburdis, qui cum eo aderant..... interpellabat aliquo homine, etc.
Totum et integrum tradiderunt coram testibus et Regenburgis ad ipsas reliquias, etc.
Et demum a Carolo M. Imp. fratre ejus missus fuit in Aquitaniæ urbes una cum Rainburgis propter justitias faciendas.