rachetum
Relevium, certa scilicet pecuniæ, quantitas, quam hæres vassalli demortui domino præstat pro obtinendo feudo paterno, qua illud iterum ab eo emit, sed rato et definito modico pretio, quod
Rachetum, et
Releviumappellatur. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis Idib. Jan. :
Quæ 3. mansuræ cum pertinentiis Rachetum seu relevamen debent, quoties possessorie mutant.Atque ita in Consuetudine Meledunensi art. 54.
Rachetumet
releviumidem esse dicuntur, tametsi olim diversum : siquidem
redemptio feudiidem sit quod Rachetum. Charta Henrici I. Regis Angliæ ann. 1100 :
Si quis Baronum meorum, Comitum, vel aliorum, qui de me tenent, mortuus fuerit, hæres suus non redimet terram suam, sicut facere consueverat tempore patris mei ; sed justa et legitima relevatione relevabit eam.Ubi hoc loco,
redemptio feudi, est id, quod
Relevium ad misericordiam, seu
Relief à mercyvocant, quod scilicet ab hærede pro rehabendo feudo paterno præstatur domino ad ejus voluntatem ac beneplacitum.
In ipsos transtulit Rachata, venditiones, armaturas, equitaturas, laudimia, relevamenta, tallias, corveias, biannos, etc.
Rachat se fait tant seulement en fief ; et est assavoir, que quiconques rachate, il doit le mar d'argent au Seigneur, de qui il rachate, et luy doit faire trois offres alternativement ensemble, desquelles le Seigneur est tenu de prendre l'une en disant : Je deviens votre home de tel fief, et pour le rachat je vous offre les fruits de la premiere année, ou la valeur d'iceux fruits, ou le dire des prodegens : Nam pro aliquo istorum quittari debet.Vide Stabilimenta S. Ludovici cap. 60.
Petunt communiter quod balla Britanniæ etAdde Chartam ann. 1199. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1021. Literas ann. 1225. ibid. col. 1197. Edictum S. Ludovici ann. 1246. Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 344.pravæ consuetudines, quæ Comes Britanniæ levavit in suo tempore, removeantur a terris et feodis suis ; dicunt enim, quod ante tempus istius Comitis nunquam habuerat Comes Britanniæ ballum vel Rachatum de terris hominum suorum.
Rachapt.
Concessimus quod omnes tetræ Alani d'Acigneio Militis, quas habet in Britannia, tam in feodis quam in dominicis, de cætero liberæ sint et immunes de omnibus balliis, Rachadiis et gardiis.
Personaliter acessimus ad carissimum dominum nostrum Ludovicum Regem Franciæ, illustrem, et requisivimus eum, ut me Thomam reciperet ad homagium de terra Flandriæ, eidem Regi suum offerentes Raschatum ; idem dominus Rex nobis respondit, quod paratus esset me Thomam, facta ei satisfactione de Raschato prædicto, recipere ad homagium, etc.
Præterea nobis dedit Rex Angliæ viginti millia marcarum..... propter Rechatum nostrum, et propter feoda Britanniæ, quæ nos ipsi dimisimus.
le rachet, uti loquimur. Statuta prima Roberti I. Regis Scotiæ cap. 8 :
Nullus capiat Rachetum, hoc estThieft-bute,
et si quis id fecerit, et super hoc convictus fuerit, sit in gravi forisfacto Domini Regis, et reddat ei finem, quem cœpit de latrone, et ille, qui dedit finem, habeat judicium sicut latro probatus. Ubi
Thieftbute, est latronis compensatio.