regnans
Imperans, legitur apud Goldastum in Chartis 28. 47. 81. et 86.
anno 11. quo mortuus est Karolus Imperator, Regnante Domino nostro Jesu Christo, nobis autem expectante Rege ab ipso largitore. Hæc apud Baluzium in Notis ad Actum
Regem expectantevel
sperantequæ sæpius
Regnante Christosubjunguntur, interregnum significant, non semper in toto regno, sed interdum in peculiari provincia in qua Charta condita est, nempe quod in ea provincia novus Rex necdum pro vero Rege haberetur. Vide novam Historiam Occitan. tom. 2. pag. 164. num. 87.
Hanc Cartam scripsi in mense Januario, anno Domino Regnante et regem expectante.Alia Riquini Tull. episc. ex Chartul. Cluniac. ch. 198 :
Acta sunt hæc... anno ab incarnatione DominiChartul. album Corb. :iiii. ordinationis vero nostræ iv. Indictione iv. epacta ix. concurrente vj. imperante Heinrico IV. Regnante Domino nostro Jesu Christo feliciter. Amen.
Actum est hoc anno ab incarnatione Domini 1135. Regnante eodem Domino nostro JesuChristo, ad laudem et gloriam sui nominis et majestatem ; regnante vero domino Ludovico ad nutum omnipotentis Dei, anno inaugurationis ejus 27. unctionis vero Ludovici junioris anno quarto.