About Report a problem

Menu

reprisia

REPRISIA
, Pensio annua. Stat. ordin. Cisterc. ann. 1308. ex Cod. MS. S. Jacobi Leod. cap. 5 : Duxit generale capitulum ordinandum, quod in omnibus abbatiis ordinis sint duo aut unus bursarii deputati, qui Reprisias, reditus sive proventus ipsius abbatiæ recipiant et custodiant, atque tractent. Charta ann. 1273. ex Chartul. Campan. fol. 449. col. 2 : Omne illud quod dictus Haetus poterat habere in vesturis, ventis, Reprinses, etc. Ubi Reprinse, idem videtur quod Rachetum et Relevium. Vide in his vocibus, Glossar. Jur. Gall. v. Reprise de fief et mox Reprisio.
REPRISIA
, Recuperatio, capti liberatio. Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 151. v° : Quatuor aliæ litteræ simul annexæ, quarum tres sunt sigillatæ sigillo Yolendis comitissæ Barri, super accordo facto inter eam et dominum de Longavalle, cum suis fautoribus et adhærentibus, ratione recuperationis seu Reprisiæ ipsius comitissæ, quæ evaserat ex carceribus templi Parisiensis, in quibus detinebatur captiva de mandato regis. Vide Rescussa.

Saved

Recent