residentiarius
per canonicos ~ios ecclesie
cuilibet canonico ~io
deputavimus ‥ Johannem Selowe canonicum ~ium in ecclesia Beati Petri Eboracum ‥ ad pecuniarum summas ‥ recipiendas
praesidens capituli ‥ ecclesiae collegiatae ‥ ac canonicus ~ius in eadem(
declaratum est quod novus ~ius potest continuare cum diebus minucionis ceteros dies absencie sue consuete
nonne ‥ tot et tanta a collegio decani, ~iorum, et capituli ipsius ecclesie vestre ‥ prodiisse inconveniencia?
ccc marcas ‥ de finibus trium primorum et proximorum futurorum ~iorum dicte ecclesie de et pro eorum residenciis ibidem faciendis
debetur eidem ‥ porcio ei contingens de fine nove ~ie, si quis supervenerit hoc anno
Residentiary, Qui residet seu assidue commoratur : hinc
ResidentiariiCanonici, iidem qui aliis
Residentes, vel
Mansionarii, Qui assidue præsentes sunt in Ecclesiis, quibus deserviunt, hac in re distincti a Canonicis
Foraneis, Qui non resident seu absentes sunt. Literæ Edwardi III. Regis Angl. ann. 1371. de abusibus Ecclesiæ S. Pauli Londin. apud Rymerum tom. 6. pag. 678. col. 1 :
Nonne, venerabilis Pater Episcope, qui prædictæ Ecclesiæ præesse tenemini pariter et prodesse, tot et tanta a collegio Decani, Residentiariorum et Capituli ipsius Ecclesiæ vestræ, ob vestri, ne dicam, negligentiam et defectum, modernis temporibus, prodiisse inconvenientia, quæ vulgatis relatibus publicantur, videri vobis debeat probrosum et etiam tædiosum ?Et mox :
Ut ad magis specialia descendamus, Decanus, Residentiarii, sive Capitulum ipsius Ecclesiæ, nedum nostris, set etiam Canonicorum non residentium fratrum suorum (quorum magna pars ex familiaribus nostris existit, et quorum in hac parte specialiter interesse versatur) beneplacito et assensu minime requisitis vel obtentis, ad talia procedere præcipitanter et voluntarie præsumpserunt, etc.Literæ Richardi II. ann. 1399. apud eumd. Rymer. tom. 8. pag. 74. col. 1 :
Emolumenta, quæ Canonicis Residentiariis in Ecclesia ipsa, occasione hujusmodi Residentiæ debentur.Et paulo post :
Duoque jam in Ecclesia prædicta duntaxat Residentiarii existunt, qui omniaAlibi memorantur ejuscemodi Canonicidictæ Ecclesiæ emolumenta sibi usurpant.
Residentiarii. Vide Canonici forenses, Foraneitas et Mansionarii.
Chanoines de résidencenuncupantur in ecclesia metropolitana Bituricensi.