retrovicaria
Retrovicariiseu
Subvicarii, illius scilicet, qui
Vicariiabsentis in aliquo territorio sibi præfinito vices agit. Charta Cæciliæ Vicecomitissæ Biterr. ann. 1147. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col.
Hæc omnia, sicut sunt suprascripta, nos damus, laudamus, concedimus et confirmamus Deo et Ecclesiæ S. Mariæ de Belmont in perpetuum, cum fevalibus et retrofevalibus, cum Vicariis et Retrovicariis, et decimariis, et sirventagiis, cum hominibus et fœminabus exinde naturalibus, cum bonis cultis, et incultis, etc.